DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio ostendens quis proprius modiis augmenti et quis improprius.
Sed observandum est augmentum dici dupliciter, scilicet proprie, et improprie . Proprie quidem augetur quod est animatum habens virtutem animae quae dicitur vis augmentativa, quae per calorem naturalem extendit ubique secundum omnes diametros ad rectos angulos se intersecantes, quarum una desursum venit deorsum, secunda a dextro membro in sinistrum, tertia ab ante membri in retro ejusdem, praecipue cum extendit in quantitatem diametri advenientis a sursum in deorsum. Improprie autem augetur, quod per naturalem calorem convertit in se aliquid, quod non est ubique additum ei, nec est animatum : et sic ignis augetur per urenda apposita, unde urenda non penetrant ubique ignem : nec materia ominibus partibus additur, nec aliae quaedam conditiones augmenti salvantur : sed tamen hoc ita patet, quod nihil inferiorum elementorum augetur per superiora, nec etiam aer per ignem, nec e converso. Sed redeamus ad id unde recessimus, ostendendo utrum particulare quantum aut universale augeatur.