DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Utrum augetur quantum universale vel particulare.
Quantum autem universale non augetur in augmento, sicut nec in generatione generatur animal universale in generatione : quia nec homo nec aliquod singulorum sive singularium est aliorum. Generatur autem hoc ab hoc per se, et homo ab homine, et animal ab animali per consequens : et in augmentatione hoc quantum per se augetur, et per consequens quantum in genere sive universali. Caro autem et os et alia homiomera, aut manus, aut crus, et alia anhomiomera augmentantur adveniente aliquo quanto, quod tamen non est caro quanta, aut manus quanta actu, sed augetur isto adveniente quod potentia est unumquodque, scilicet caro, et quanti- tas : oportet enim in augmento id. quod
advenit generari, et carnem et quantum si debet augere, sed secundum quod solum est potentia caro, vel aliud membrum simile, nutrit : quantum enim ad id quod auget et nutrit, non differunt cibus et augens nisi ratione : quia una esse essentia cibi est faciens utrumque secundum diversum esse : quia secundum quod potentia caro nutrit, secundum autem quod potentia quanta auget : nec sufficit ut sit potentia quanta et non potentia caro : quia augmentum non est sine cibo, nec opus augmentativae sine opere nutritivae virtutis.