DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quare res semper nutritur, et non semper augetur.
Adeo etiam res nutritur quamdiu salvatur in esse individui, et diminuitur similiter : sed non semper augmentatur, et nutrimentum cum, augmentatione ex parte cibantis et augentis id idem est in essentia et subjecto, esse autem est aliud: secundum enim quod est adveniens potentia quanta caro, est augmentum carnis : secundum id autem quod solum potentia caro, est nutrimentum.