DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter augetur species sine materia.
Est autem quod nutritur et augetur, species sive forma considerata sine materia influente et effluente, non quidem se- cundum esse, sed secundum quod augetur et nutritur. Est autem in materia sicut potentia immaterialis quae non est materia, sed potius continens materiam sicut vas et forma. Si autem advenit per cibum aliqua materia quae potentia est forma materialis, id est, in actu membri formalis : et etiam ista materia potentia quanta, sicut cibus qui est potentia quanta et caro : tunc hae formae sive species membrorum immateriales existentes erunt majores : et quantitas et figura extenditur per id quod advenit, quod est potentia quanta caro.
Si autem membrum formale in virtute convertendi cibum laxatur, et non potest amplius extendere, sicut vis vini debilitatur eum multoties aqua mixta fuerit, et tandem efficitur aquaticum, non valens ad naturam vini, convertetur in aquam tunc, quantum recipiet diminutionem : sed tamen species sive forma continens materiam influentem et effluentem, manet quamdiu salvatur individuum.