DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est, digressio declarans quare res non semper augetur cum semper nutriatur quamdiu vivit.
Attendendum quod res augetur quodam tempore non semper ex causa una quae consistit in tribus partibus collectis. Quorum unum est in humido seminali : hoc enim non .est infinitum extensibile per humidum additum, ita ut aliquid ejus sit cum qualibet parte humidi additi, sed potius in certa quantitate : quae ratio est magnitudinis generati quantum secundum posse naturae potest produci :
et quando tantum producta sunt membra, quantum potest produci seminale humidum ex quo formata sunt, tunc stat augmentum. Secundum particulare est in calido naturali, quod est finitum et non potest facere plus quam est mensura suae essentiae : et ideo quando hoc fecit, stat augmentum. Tertia causa tangitur a Philosopho in Littera quam prosequamur, scilicet quod extraneum humidum semper retinet aliquid de natura extranei : sanguis enim de lactuca generatus, frigidus est, et caro erit frigida : et sic de aliis ex cibo generatis : et ideo continue debilitatur in eo calidum : et tandem ita stat, quod non valet extendere, et ita stat augmentum. Sed quando stat augmentum, non necessario stat nutrimentum, quia fortioris caloris est facere duo quam unum : fortissimus ergo calor in humido molli et mollibus membris simul facit nutrimentum et extensionem : debilior autem in siccioribus membris, et humido non adeo obediente, retinet unum quod est nutrire, et admittit reliquum, quod est extendere, praecipue secundum diametrum qui venit a sursum membri in deorsum , et praecipue in membris duris quae sunt ossa primo loco, et post haec. sunt nervi. Nec tamen post statum augmenti continue incipit diminutio naturalis : quia in qualibet habitudine corporis sunt quatuor tempora, scilicet principium, augmentum, status, et declinatio : et ideo res aliqua stat actu aucta : et tunc siccato humido naturali et infrigidatis membris per inductum humidum extraneum quod inducitur sicut aqua in vinum, nervi contrahuntur et corpus incurvatur, et indurantur alia membra, et frigiditate constringente corrugantur : et haec est diminutio naturalis sequens augmentum et statum in isto. Haec igitur de augmentatione secundum praesens negotium sufficiant. Adhuc enim loquendum de ipsis erit in scientia de Anima, sicut quaedam de ipsis sunt dicta in Physicis.