DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De tangentibus se physice.
Quoniam autem positio est in his quae habent locum : et quidquid vere habet locum, habet differentias loci secundum suum genus : quidquid autem habet primas loci differentias, habet quae sunt sursum vel deorsum : ideo omnia quae se invicem tangunt, gravedinem habent aut levitatem, ita quod ambo illa habent quodammodo sicut media alia, aut alterum divisum sicut extrema : omnia autem talia sunt activa et passiva ad invicem. Quapropter manifestum est, quoniam haec proprie et physice tangere nata sunt ad invicem, quorum divisae sunt magnitudines, et simul habent ultima quae moventur, et manent ad invicem per virtutem illorum ultimorum. Oportet autem attendere, quod locus est salvativus locati, ad quem est motus corporis, per id quod est generans corpus, ut dictum est in Physicis. Sic etiam coelum non est in loco, sed mobile secundum motum rectum : et potentia est in magnitudine una, et divisum
est in alia per actum generationis elementi : unde potentia continuum divisum est actu ex continuo per superficies elementorum, propter quod continua facta sunt tangentia: ultima autem elementorum illorum informata sunt virtutibus motivis et speciebus contrariis : et ideo levia et gravia quae sunt prima contraria in materia causata ex raro et denso : et ideo cum utrumque tangat utrumque, necesse est utrumque moveri ab utroque : et ideo utrumque movet et movetur.