DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter se habet movens et faciens ad invicem, et qualiter tangunt immobilia.
Quoniam autem non omne movens etiam movetur, sed aliquid moventium movet motum, aliquod autem movet existens immobile ab alio : et hoc dupliciter : aliquod enim simpliciter a nullo movetur sicut movens primum : aliquod autem moventium non movetur ab eo quod movet, sicut sol movet terram, et non movetur ab ea, licet moveatur ab alio. Manifestum est quod secundum existimationem quorumdam talis divisio non est etiam in faciente : quia quidam dicunt quod actus moventis est quoddam facere, ete converso, actus facientis est quoddam movere. Sed tamen illi non bene dicunt, quia differunt movens et faciens : et oportet nos ea determinare. Si enim nos dicimus quod faciens per suam speciem opponitur patienti, tunc cum contraria nata sunt fieri circa idem, oportet quod faciens sit patiens cum tangat ipsum: et hoc est faciens physicum : et tunc non omne movens est faciens : quia est per- petuum movens quod non movetur, et
est movens quod non tangit per ultimum sui, et neutrum illorum aliquid patitur : unde tunc movens superius est ad faciens : sed est movens motum qui est passio et cum passione in seipso : quia cum tangitur a passivo contrario, necessario etiam patitur ipsum, licet forte passio non excellat ipsum : factio autem talis et passio solum sunt secundum quod res alteratur a contrariis : sicut verbi gratia, per calidum et album et alia hujusmodi movere : ergo est in plus quam facere. Manifestum est igitur quoniam immobilia quocumque duorum modorum dicantur, uno modo tangunt, alio modo non tangunt: tangunt enim per ultimum virtutis ab essentia sua egredientis : sed non tangunt per ultimum terminum suae quantitatis: quia si sunt immobilia, similiter ultimum non habent hoc modo dictum. SI autem sunt immobilia ab eo quod movent, sicut astra, non moventur a centro terrae quod movent, sicut tunc non habent ultimum simul cum. ultimo ejus quod movetur.
Attende tamen quod facere potest esse abstractum in genere, secundum quod actio sive factio est quocumque modo procedit actus ab agente in id quod subjicitur ei quocumque modo, ut id in quod fluit actus agentis : et sic est genus facere, et includit in se movere, sicut patet in Praedicamentis . Secundum autem hoc quod hic dicimus de facere, contrarium est ad agens physicum, quod nunquam inde principium habet factionis cum movente in mobili quocumque duorum modorum dicto : et ideo in physicis ubi omnia secundum esse considerantur, distinguitur inter movens et faciens, sicut jam dictum est.