DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De tactu improprie dicto.
Hic ergo determinato de eo quod est tangere, scilicet quod sicut universaliter positionem habentium quorum unum est movens excellendo, et alterum motum cujus virtus exceditur, cum tamen utrumque moveatur et moveat, et sic in his quibus per se est agere et pati, constat quod tactus et multum sive frequenter est etiam tangens tactu immutante id a quo tangitur : quia fere omnia quae sunt in conspectu nostro circa locum activorum et passivorum movent mota, in quibus necessario videtur esse tactus, ita id quod tangitur et tangat immutando id quod tangit. Contingit autem improprie alteri, secundum quod dicimus, quod id quod movet solum, tangit id quod movetur ab ipso, praeter hoc quod retangatur vel removeatur ab ipso, sicut sol tangit terram. Sed omnia quae sunt unius generis quae dicuntur. homogenia, movent mota, necesse est quod tangant tacta : unde si quid movet manens immobile aliquo duorum modorum dictorum, tunc illud tangit solum id quod movetur, et non retangitur ab eo, sicut anima corpus movet, et primus motor coelum movet, et astra movent terram. Et hic est tactus improprie : quia et nos metaphorice loquentes dicimus, quod tristitia tetigit nos, sed nos non tetigimus tristitiam. De tactu quidem igitur secundum quod est in naturalibus, determinatum sit hoc modo : de facere autem et pati dicemus deinceps.