DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De subcontrarietate dicti Antiquorum
contra facere et pati, et quod simile a simili non patitur secundum Antiquos, Suscipimus autem a prioribus Philosophis sermones de facere et pati subcontrarios, eo quod simul possunt verificari si debito intelligantur : fuerunt enim multi qui dixerunt, quod nullum simile agit in suum simile in specie : nec idem in se agit, eo quod non esset ratio in similibus vel eisdem, quare unum ageret et alterum pateretur : et ideo nullum talium agit vel patitur : quia agere et pati simile, et secundum unam rationem se habent ad similia : dissimilia autem specie et differentia dicunt facere et pati secundum naturam ad invicem. Si autem tu objicias eis quod parvus ignis et magnus ignis, et parvum lumen, sicut candelae, et magnum lumen, sicut solis lumen, sunt similia in specie, et tamen unum corrumpit et assumit aliud : dicunt illi quod hoc fit in quantum unum contrariatur alteri : parvum enim, ut dicunt, contrariatur magno, et multum contrariatur pauco.