DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De dicto Democriti, et quod simile a simili patiatur.
Democritus autem tenet sectam huic sub contrariam : dicit enim quod non agit nisi simile in simile, et idem in idem cui est idem, et altera differentia non contingit agere vel pati ad invicem : et si contingit, quod altera et differentia specie agunt et patiuntur ab invicem, hoc non contingit secundum quod sunt altera specie, sed secundum quod idem subjectum existit ambolus differentibus specie : sed haec agunt et patiuntur ab invicem. Haec sunt enim quae ab Antiquis dicuntur de agere et pati quantum ad activa et passiva.