DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter sermones isti sunt subcontrarii,
quia ambo habent aliquid veritatis, et quae est causa deceptionis eorum, Hoc autem modo dicentes, si quis considerat causas dicti eorum, videntur di- cere sermones subcontrarios, quia utraque secta aliquid veritatis habet. Causa autem quare contradicunt est : quia opportunum fuit eis considerare totum quod est in activis et passivis, et non considerant nisi in parte : simile enim in specie et omnifariam et omni modo secundum materiam et formam indifferens, rationabile est non pati a sibi omnifariam in materia et forma simili. Neutrum est activum vel passivum ab altero : si enim possibile esset aliquid pati ab omnifariam sibi simili, cum. simile sit causatum ab uno et eodem, ut habetur in prima philosophia, pateretur idem a seipso : et si haec sunt ita, tunc nihil erit incorruptibile nec immobile, si simile in simile secundum simile est.activum : omne enim quod est, movebit seipsum, et nunquam erit immobile.
Adhuc autem ab altera parte omnifariam secundum materiam et formam alterum non movebit nec facit in alterum ab ipso omnino quod nullatenus est idem : sicut albedo non patitur a linea secundum quod est linea, nec e converso linea ab albedine nisi secundum accidens, puta si linea sit subjectum albedinis vel nigredinis : quia tunc est unum subjectum duorum differentium contrariorum: quaecumque enim non sunt contraria, nec ex. contrariis, illa non sunt nata , quod se faciant extra naturam formae sua) et inducant aliam formam : sed hoc faciunt sola contraria quae se mutuo expellunt ab eodem susceptibili.