DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod faciens ei patiens sunt eadem genere ei materia, et contraria, specie ei forma.
Quoniam igitur non quodcumque innatum est facere et pati, sed tantum ea quae contraria sunt, aut contrarietatem habent, necesse est quod faciens et patiens genero et materia similia sint et eadem, specie autem et forma dissimilia et contraria : naturale enim est, quod corpus patitur a corpore, et sapor a sapore, et calor a calore per se, licet per accidens sapor vel. calor transmutantur per hoc quod mutatur esse ejus in subjecto, et similiter calor et alia accidentia. Patet ergo universaliter, quod id quod est alicujus generis, patiatur ab alio quod est ejusdem generis secum : quia contraria posita sunt in eodem genere praedicamentali communi, et etiam naturaliter sunt circa eamdem materiam quae est genus, quod dicitur subjectum primum. Hujus autem causa est, quod omnia contraria sunt in eodem genere, ut diximus : et contraria sola faciunt et patiuntur ad invicem. Quoniam autem faciens et patiens genere quidem sunt eadem et similia, specie autem sive forma sunt dissimilia.
Quaecumque autem talia sunt contraria, manifestum est quoniam aut talia quae sunt activa et passiva sibi ad invicem contraria et media sunt quae sunt activa et passiva. Et etiam patet ex hoc quod universaliter omnis generatio et corruptio est ex contrariis et mediis : generatio autem et corruptio non sunt nisi per
actionem et passionem. Ideo etiam rationabile est, quod ignis calefaciat per suam formam quae est caliditas, et frigiditas sicut aqua frigefaciat per hoc quod est frigidum : quia tunc ista sunt contraria, et ideo activa et passiva. Et adhuc hujus alia ratio est : quia scilicet omne faciens intendit sibi assimilare patiens, quod non intenderet si passum esset sibi simile omnino : unde faciens et patiens sibi contraria sunt : et generatio per quam patiens assimilatur agenti , est contrarium. Quapropter necesse est quod patiens transmutetur in speciem facientis : sic enim erit generatio ex contrario in contrarium.