DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter ambae sectae dicunt veritatem secundum aliquid.
Et ex his patet, quod secundum viam rationis ambas sectas contingit verum dicere, cum tamen non eadem dicant, et utramque sectam aliquo modo tangere naturam : quia dicimus quandoque , quod subjectum patitur quod substat passioni, et suscipit esse ab activo : verbi gratia, dicimus quod homo sanatur, et quod homo calescit, et quod homo infrigidatur, et sic de aliis. Quandoque autem dicimus, quod contrarium transmutatur, sicut id quod in transmutatione abjicitur, sicut dicitur quod frigidus calefit, et quod laborans sive infirmus sanatur. Eodem modo etiam de faciente : quia quandoque dicimus subjectum facere rationem speciei quae est in ipso, sicut dicimus hominem calefacere : quando autem dicimus contrarium facere, sicut dicimus calidum calefacere : unde uno modo materia pa- titur, et alio modo contrarium patitur. Respicientes autem Philosophi ad materiam quae eadem est utrique contrariorum, quod etiam patitur, quia abjicitur in patiendo, dixerunt quod contrarium a contrario patitur : et sic ambae sectae secundum aliquid verum dixerunt.