DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod dementiae est simile dictum Melissi,
Habitis his, redeamus ad propositum dicentes, quod ex his utique sermonibus patet quod transcendunt sensum discipuli Melissi, et despexerunt eum ac si non esset conveniens sensum sequi contra rationem. Et dixerunt omne quod est unum esse et immobile et infinitum : si enim finiretur, tunc finiretur non scilicet ad plenum quod est ens, sed usque ad vacuum : sed quia vacuum non est, ideo nihil finitur ad ipsum : et ideo ens est infinitum. Isti ergo propter has causas ita nuntiaverunt de veritate rerum. Amplius autem in sermone per rationem videtur eis hoc contingere quae dicunt. Sed si res ipsae inspiciantur, dementiae simile videtur esse dictum eorum,et plusquam dementes sunt : nullus enim unquam dementium tantum egressus est metas rationis, quod ignem et glaciem aestimaverit unum esse, sed dementes aliqui inveniuntur, qui propter assuetudinem decepti dicunt bona quae in sensu bona apparent, pro eo quod sunt delectabilia secundum sensum, esse .vera bona, et quod nulla differentia sit inter illa.