DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Utrum indivisibilia sint principia et causae actionis et passionis, sicut dixerunt Democritus et Plato.
Licet autem nos hic disputemus utrum vacuum sit causa actionis et passionis, quod Antiqui ponebant in corporibus porosis, tamen digressionem faciemus ad inquirendum de ipsis indivisibilibus, parum tamen digrediemur : quia non inquiremus de natura indivisibilium, sed. tantum utrum sit causa actionis et passionis. Dicimus enim, quoniam unumquodque indivisibilium necessarium est etiam dicere impassibile : dicunt enim Antiqui, quod passio non fit nisi per vacuum, quod est in poris corporis, ita quod vacuum pororum causa sit actionis et passionis. Et nos dicimus quod nec causa est actionis, nec passionis, nec etiam dispositio. Omne enim quod est causa actionis vel. passionis, est durum, vel frigidum, vel aliqua qualitate dispositum : sed vacuum cum sit privatio et non ens respectu pleni, nulla earum qualitatum est dispositum : ergo nec activum nec passivum. Hoc autem dicimus, quamvis etiam dictum eorum de indivisibilibus sit inconveniens.
Dicunt enim quod caliditas datur sola inter activas qualitates figurae circulari atomorum : quia ponebant coelum esse ignem purum : quia videbant esse circulare. Si enim dant calidum circulari figurae, necessarium est quod alicui figurarum angulo sanim sicut quartilaterae vel alii dent frigiditatem. Si autem conce- dunt has duas qualitates esse in atomis, tunc etiam debent concedere consequentes carum esse in eis, quales sunt gravitas et durities, levitas et mollities, et aliae hujusmodi qualitates.
Est autem iterum inconveniens dictum Democriti, cum concedit in atomis unum esse gravius altero, sicut apparet in radio solis, quia una atomus descendit magis quam alia. Si enim unus est gravior altero : quia leve est leve per caliditatem quae ratificat partes materiae suae, et facit ipsum leve. Cum autem talia sunt, si diceretur quod non pateretur ad invicem, esset hoc impossibile : patitur enim leviter calidum a multo calido, non in quantum sunt similia in calido, sed in quantum excedens est magis calidum, et excessum est plus frigido permixtum.
Similiter si durum dicit esse Democritus, necesse est quod dicat etiam molle esse id atomis. Molle enim naturali impotentia resistendi tactui passivum est, licet in quantum est humido infusum, sit subactivum. Dico autem sub activum, quia per humidum agit quod non simpliciter activum est, sicut calidum vel frigidum. Et propter hoc dictum iterum sequitur atomos esse activos et passivos : et ex omnibus his dictis quae perfecte dicit Democritus, vel sequitur ex dictis suis, ut habitum est, necesse est quod Democritus dicat quod atomi sunt activi et passivi : et licet hoc ipse concesserit propter duas rationes, tamen hoc impossibile est et inconveniens.
In atomis enim aut ponitur figura sola, aut cum figura qualitas activa aliqua, aut passiva. Si ponitur in eis figura sola,
tunc non erunt activa, nec passiva : quia figura neutrum est : quia aliter mathematica agerent et paterentur. Si autem cum figura in atomis ponitur qualitas aliqua, aut una erit illa in qualibet atonio, aut plures. Si una, cum atomus sit principium, ut dicunt, illa erit immobilis ab ipsa, ita quod calidum semper est calidum, et frigidum semper est frigidum. : ergo una natura materialis non erit atomis subjecta : quia materia variatur de contrario in contrarium, quod secundum dicta non faciunt atomi, quod est impossibile : semper enim erit una natura materialis subjecta contrariis. Si autem multae qualitates insunt uni atomo, quae quidem sunt activae et passivae, illae sine dubio erunt contrariae : quia actio et passio erunt inter contraria : ergo contraria sunt in eodem indivisibili : ergo contraria insunt eidem secundum idem, quod iterum est impossibile : unde si patiatur atomus secundum quod infrigidatur, secundum id patietur et aliud, scilicet calorem, quod falsum est. Et eodem modo est de passionibus aliis activis et passivis : ergo licet ipse indivisibilia dicat esse activa et passiva., sequitur tamen ea esse nec activa, nec passiva.
Illud autem inconveniens non simpliciter tantum contra Democritum, sed etiam contra Platonem, qui dixit indivisibiles planities esse principia : dixit enim Plato non esse vacuum indivisibilibus planitiebus: et quia secundum eos non fit rarum nisi vacuum interponatur partibus corporis, sequitur quod non existente vacuo non generatur aliquid rarius vel densius : sunt autem rarum et densum prima contrarietas ex parte materiae: cum ergo illae non sint consequentes, etiam non sunt : ergo nullae sunt in corpore qualitates activae vel passivae : ergo nec agit nec patitur aliquid indivisibilium quando vacuum non ponitur esse in. ipso.
SI autem dicat aliquis, quod atomi parvi sunt indivisibiles, et magni non sunt indivisibiles, hoc erit inconveniens: verum enim est quod rationabilius et facilius magna dividuntur quam parva : quia magna facilius dissolvuntur quam parva, ideo quia magna componuntur ex multis, et parva ex parvis : sed indivisibile dicit universaliter indivisibile, quia non est parvum : et ideo divisio magis est ex istis magnis, quam parvis, sed tamen existit utrisque.
Amplius autem aut etiam illa omnia indivisibilia solida existunt unius naturae, sicut si essent ignea, vel terrea, aut sunt diversarum naturarum. Si autem sunt unius naturae sive unius speciei secundum quantitatem, quid erit tunc dividens et discontinuans ipsos atomos? quare non accidit eis sicut in aqua : cum enim una pars tangat aliam, statim continuatur ei : simpliciter enim cum una atomus tangit aliam, statim cum eo debet continuari : posterior enim non differt a priore, nisi in natura formali. SI autem sunt diversarum naturarum sive specierum, quales sunt illae species? cum enim illae naturae faciant atomos diversos et discontinuos : ipsae sunt ante ea secundum naturas: ergo illae naturae magis sunt ponendae causae et principia rerum quae fiunt ex atomis, quam figurae atomorum quos principia dixit esse Democritus.
Amplius hoc videtur esse inconveniens super hoc quod ea quae differunt natura et forma, agunt et patiuntur ab invicem cum sibi approximant : naturae ergo illae erunt principia actionis et passionis, et non figurae.