DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Utrum indivisibilia moventur in vacuo, sicut dixit Democritus.
Quia etiam Democritus hic dixit indivisibilia ferri et moveri in vacuo, quaeramus quid ea moveat : aut enim indivisibile movetur a se, vel ab alio. Si ab alio, tunc ipsum est passivum. : ergo non principium actionis, sed potius movens ipsum, est principium actionis. Si autem movet ipsum se unumquodque, aut divisibile erit, aut secundum aliud movetur : et hoc est contra hypothesim : aut ipsum est indivisibile : et tunc cum moveri suum et movere sint ad formam agendo et patiendo, erit hoc ipsum indivisibile secundum id agens et patiens : sed actio et passio sunt contrariorum : ergo idem indivisibile In eodem habebit contraria, quod est impossibile.
Adhuc secundum hoc materia contrariorum non tantum erit numero et subjecto una, sed etiam in potentia disposita, quod est impossibile : ergo non movetur in vacuo.