DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod pori non sunt causa actionis et passionis.
His habitis de corporibus indivisibilibus, veniamus ad opinionem de poris, et ostendamus quod non sunt necessarii ad actionem et passionem. Quicumque enim dicunt contingere passiones ex hoc quod activum movetur in poris passivi, et cum hoc dicunt quod res etiam adhuc patitur cum impleti sunt pori, necesse est eos concedere, quod pori sunt superflui. Si enim aliquod totum ita patitur quod in poris tangit ipsum activum quod subintravit in ipsum, tunc id patitur per tactum activi et non propter porum : ergo etiamsi non habeat poros, sed sit totum continuum ens, patietur eodem modo propter tactum activi.
Amplius autem quomodo contingit secundum istos dicere de videre et inspicere et de aliis sensibilibus, cum per transparentia fiant sensus ? Non enim possunt dicere quod sentiens secundum tactum transeat per transparens ut perveniat ad rem sensatam : quia quidam sensus fiunt per distantiam. Nec iterum possunt dicere, quod sensus fiat per poros, si plenus esse dicatur quisque pororum : plenos erit poros nihil differt aut poros habere : quia totum corpus transparens sic erit plenum. Si autem aliquis dicat, quod pori corporum transparentium sunt vacui : aut ergo possunt in se recipere corpora , aut non. Si possunt, recipiant ergo : tunc sequitur ,idem quod prius, scilicet quod non semper contingat videre per transparens : quia impletis poris nihil videtur. Si autem pori corporum transparentiam tales sunt secundum magnitudinem, quia non possunt suscipere corpus implens ipsos poros: hoc ridiculosum est, scilicet ut dicatur quod parvum foramen quod porus dicitur, si vacuum, magnum autem spatium non sit vacuum, sed impletur corpore subintrante in ipsum : quia qualecumque est vacuum, id habet suum proportionabile implemontum. Est etiam contra rationem haec diffinitio vacui pori: quia vacuum nihil est nisi regio sive spatium corporis alicujus susceptivum : quapropter manifestum est, quo-
niam omni corpori in tumore suae quantitatis simile erit vacuum, si vacuum esse supponatur. Universaliter autem superfluum est dicere propter actionem et passionem esse poros. Aut enim faciens facit secundum tactum, aut non secundum tactum. Si non secundum tactum facit : ergo non facit intrinsecus in poris tangens : ergo porus non est causa passionis. Si autem faciat secundum tactum : ergo quamvis non sint pori, dummodo activum tangat passivum, et sint innata agere et pati ad invicem, fiet actio et passio. Quoniam igitur ita dicere esse poros, ut quidam eos esse aestimant, aut mendacium esse, aut inutile ad causam actionis et passionis manifestum est ex dictis.