DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod pori non sunt causa divisionis corporum.
Ostendemus autem quod nec sunt causa divisionis corporum : cum enim omne corpus sit divisibile et physicum et mathematicum : cum mathematicum poros non habeat, ridiculum est poros dicere causam divisionis : quia corpora possunt separari secundum illud secundum quod sunt divisibilia: hoc autem non est vacuum in poris : quia aliter mathematica non erunt divisibilia.