DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressui determinans qualiter pori faciunt ad actionem et passionem et qualiter ad divisionem.
Attendendum hic, quod corpus mathe- mallcum non habet poros : physicum autem non omne necesse est habere poros, sed tantum id ex. quo aliquid respirat vel subintrat : et ideo corpus humidum aut poros non habet, cum in se terminari non possit : aut si habet, continue delentur pori ejus : pori autem in quibus sunt, ad facilitatem faciunt passionis, sed passionis non sunt causa: sic similiter ad facilitatem faciunt divisionis, tamen divisionis non sunt causa. Si autem vacui dicerentur esse pori, tunc adhuc minus essent causa divisionis et passionis.