DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter actio et passio sunt secundum veritatem.
Quia autem nos jam diximus opinionem aliorum circa actionem et passionem, dicamus quomodo existat generare et facere in patientibus secundum rei veritatem : facere enim propter generare, et pati propter generari. Dicamus autem de facere et pati, accipientes pro principio actionis et passionis id quod multoties dictum est : hoc autem est, quod est potestate, et aliud actu est. Cum enim omne quod est potestate, sit receptivum formae alicujus per hoc quod est potestate : receptivum autem alicujus formae est receptivum ipsius, alio quodam agente in ipsum : constat omne id quod est in potentia, esse passivum : quia hoc est passivum formam aliquam quam recipit ab alio : id autem quod est actu, principium est actionis : quia actio ipsius est ab actu ejus, et non diceretur actio nisi esset ab actu : et ideo actus secundum quod est principium actionis, perficit actum, quod per se et non per accidens est activum, id est, quod est activum et generativum illius formae: quia ipsum est in actu: unde patet quod potentia est principium passionis, et actus est principium actionis : tale autem corpus quod potestate est,passibile est, et non innatum tum pati, tum non pati, id est, secundum unam partem pati, et secundum aliam non pati, sicut dixerunt qui poros indivisibilibus corporibus interceptos in corporibus esse dixerunt. Hi enim dixerunt quod in poris patitur corpus, sed non in partibus indivisibilibus, quae interponuntur poris : sed potius porus est corpus passibile ubique, id est, in omni parte est passibile in quantum est in potentia, et minus vel magis passibile in quantum est in potentia magis et minus. Et si aliquis dicat potentiam inesse magis passibilibus, hoc non erit verum nisi uno modo qui est sicut in metallis venae nerval.es in terra, vel in lapide sunt extensae, quae passivae sunt a proprio activo quod agit ad formam vel ad speciem metalli in vena illa, et non in lapide, vel in terra circumstantibus : quia non nisi in vena illa invenit suum proprium passivum : sed tunc vena vel foramen non est causa passionis, sed potius dispositio materiae quae a tali activo passibilis est et non ab alio. Id autem quod totum est continuum, non est passibile a seipso : quia non est ratio quare una pars ejus agat, et alia patiatur : quia partes continui sunt homogeniae. Similiter autem quae non appropinquant sibi in se vel in aliis, non agunt et patiuntur in se ad invicem.
Et dico quod propinquare sibi in aliis, quando primum agens et ultimum patiens non sunt immediata, sed est quoddam in medio quod agit et patitur, sicut quando ignis calefacit corpus nostrum: tunc enim aer patitur ab igne, et agit in corpus nostrum, et sic est innatum facere et pati.