DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod actio et passio non fiunt per poros scissis corporibus.
Quod autem universaliter passio hoc modo fiat in rebus quo quidam dicunt, quod generantur scissis sive separatis corporibus per poros, est inconveniens. Destruit enim hic modus alterationem, in. qua tamen salvatur actio et passio.
Videmus enim quod idem corpus continuum manens, quandoque quidem est humidum et liquidum, et quandoque coagulatur sicut glacies et aqua fluida, et patitur haec aqua sine divisione et sine compositione et sine conversione suarum partium, et absque Tactu diverso in ordine componentium partium : quia eodem modo remanent salvatae in continuo, sicut Democritus dixit fieri alterationem ex diverso ordine atomorum : non enim ipsum continuum traductum in alteratione, nec transpositum, diverso situ partium in toto, nec transmissum per liquefactionem quando ex humido fluido sit coagulatum : et ideo alteratio fieri potest eodem modo in materiae partibus manente continuo. Si autem dicit aliquis, quod licet partes continui non transponantur ut dividatur, tamen indivisibilia ex quibus fit continuum, mutantur in tali alte- . ratione quando fit coagulatum ex humido : quia tunc amittit indivisibilia liquida fluida, et acquirit indivisibilia dura et coagulata : hoc patet esse falsum. Indivisibilibus enim tumor indivisibilium corporum non vere insunt dura et coagulata, quia talium, passionum indivisibilia non sunt susceptiva, ut diximus, sed totum secundum unum modum manens in partibus et situ partium in toto quandoque est humidum,et quandoque coagu- latum et durum : ergo si divisione pororum est alteratio, et si dividatur res, et transponantur partes, non manet continuum unum : et ideo tunc non est alteratum, sed corruptum.
Et ideo hic modus destruit etiam augmentationem et diminutionem : quia si partes activi intrant poros passivi, tunc id in quod intrat non erit majus secundum unamquamque partem, quae fuit una conditio augmenti, sed tantum erit appositio sibi facta In poris, et id quod intrat non
transmutat totum : quia partes inter poros inter se causantes eodem modo manent quo prius, et etiam non erit transmutans secundum se, quia id quod augetur non convertit ad se quod intravit in ipsum, sed tantum pori ejus sunt pleni illo corpore quod intravit: dictum est ergo quid est generare et facere et pati secundum veritatem, et quomodo quidam Inquiunt quod contingit, et non est verum quod. ita contingat ut dicunt. Relinquitur autem videre de mixtione secundum eumdem modum artis : quia mixtio tertium erat eorum quae sunt quae supra proposuimus pertractanda ante generationem elementorum.