DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De intentione tractatus, et de ratione eorum qui dixerunt non esse mixtionem.
Scrutandum est quid sit mixtio et quid est miscibile : et hoc est quaerere qua ratione quodlibet de numero entium existit, secundo quae contingunt misceri. In tertio quaeremus quomodo est mixtio. Amplius ante haec omnia quaeremus, utrum est mixtio, et an mendacium est mixtionem fieri per materiam. Dicunt enim quidam, quod non est impossibile quaedam aliis misceri, utentes hac ratione : quia cum conveniunt ea quae misceri debent, aut manent sicut prius in forma et specie aut non manent eodem modo in forma et specie ante et post, sed corrumpuntur vel ambo, vel alterum eorum. Si manent eodem modo in forma et specie ante et post, tunc magis sunt mixta postquam conjuncta sunt, quam fuerunt ante commixtionem. Si ambo vel alterum non manet, sed corrumpitur, tunc est generatio et non mixtio: quae enim nulla tenus sunt entia et manentia, non sunt mixta, sed corrupta.