DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio declarans qualiter elementa manent in mixto.
De secundo autem quaesito, scilicet qualiter mixtibilia sunt in mixto, attende quod sicut dicit Avicenna, duplex est esse elementorum, scilicet primum, et secundum. Primum autem est esse quod habent in operatione qualitatum suarum quae sunt propriae ipsis, et fluunt ab essentiis ipsorum, quae sunt calor, frigus, humiditas, et siccitas. Dicendum ergo quod quoad esse secundum non manent elementa omnino. Primum autem esse dupliciter dicitur, liberum et integrum, ut ita dicam, et ligatum et partitum. Liberum autem et integrum voco quando ignis vel aliud elementum accipitur per se, sicut sunt elementa in suis sphaeris et locis naturalibus. Ligatum autem voco quando non est ab alio alteratum, et aliud alterans, et divisum in ipsum, et e converso, ita quod plurimum unius sit cum plurimo alterius : et sic manent elementa in mixto quoad esse primum. Et ideo dicit Aristoteles quod virtute manent, virtute, inquam, qua fluunt a tali essentia elementi quam habet in mixto.