DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio ex dictis declarans differentiam mixtionis ab aliis motibus.
Et ex hoc ulterius patet differentia generationis et mixtionis : quia in generatione contrarium agit ad suum contrarium destruendum, ita quod corruptum contrarium, nullo modo salvatur, nec permanet in materia corrupti, nec permanet in materia generali : sed in mixtis contrarium non agit ad destructionem omnimodam contrarii, sed alterat ipsum, ita quod partim salvatur in materia alterati, et partim in materia alterantis. Verbi gratia, calidum in mixto alterat frigidum, et alteratur ab ipso : et ideo frigidi pars est in materia calidi in quantum eam alterat, et partim in propria, et e converso est de frigido : et ideo quodlibet alterat aliud. Et si tu quaeras, utrum tanta est caliditas mixti quanta est simplicis? dico quod si tu quaeris de quantitate essentiae calidi, nihil prohiberet tantam esse : sed est diffusa partim in materia propria, et partim in alia. Si tu quaeris de activitate, constat quod non est tanta in ipso mixto sicut in simplici, cum caliditas sit remissa frigido alterante . Et similiter est de aliis qualitatibus : et hoc concordat sermonibus Galeni et Avicennae dicentium, quod nihil prohibet aequalem esse caliditatem in essentia in sicco et humido, sicut in juvene et puero, licet sit in pueris minus acuta propter humorem : unde patet quod si elementi simplicis et mixti essentia sit una, secundum esse differt : et qualitas est una, sed differt in acuitate et actione. Et hoc etiam patet quare mixta separabilia sint, sed non redeunt necessario separata, et omnia dicta et dicenda ex his erunt magis facilia.