DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De modo mixtionis secundum opinionem Antiquorum.
Redeamus ad propositum, continuam post dicta tractantes quaestionem, scilicet quomodo est mixtio, utrum scilicet sit secundum quantitatem solum, ut quidam dixerunt, aut secundum qualitatem et quantitatem, sicut veritas se habet. Est autem dupliciter secundum quosdam Antiquorum secundum quantitatem solum, scilicet in comparatione ad sensum nostrum, vel secundum naturam : dixerunt enim quidam mixtionem esse divisionem quantitatis miscibilium tantum ut secundum nostrum sensum non esset perceptibile quae pars a qua parte discerneretur, praeter hoc quod partes unius miscibilis alterentur a partibus miscibilis alterius, sed remanet quaelibet pars distincta secundum se et secundum operationem. Alii dixerunt, quod quodlibet miscibile dividitur in minima, non quoad nostrum sensum tantum, sed quoad materiam miscibilis, scilicet quod non sit accipere minus quod servet naturam et operationem miscibilis : quia, sicut dictum est supra, physicum corpus in eo quod est physicum, non dividitur in. infinita. Conveniunt tamen ambae istae opiniones in hoc, quod dicunt mixtionem tantum esse secundum quantitatem divisibilem in minima quoad nos, vel simpliciter divisorum vel compositorum corporum ad invicem, ut minimae partes unius sint juxta minimas alterius. Quaeramus ergo, utrum nec ad sensum sit mixtio ? quando enim ea quae miscentur
dividuntur in ita parva, et ponuntur ad invicem hoc modo, ut sensui non sit manifestum distinguere inter partes unius et partes alterius, .tunc mixta sunt secundum quosdam. Quaeramus ergo, utrum hoc verum sit an non sit sic? sed mixtio est, ut dicunt alii, quando in minima simpliciter diviso corpore, quaelibet pars ejus est secus quamcumque partem alterius. Dicitur enim sic a quibusdam : verbi gratia, in natura minima sunt grana seminum : sicut si diceremus hordeum mixtum cum frumento, licet illa sensu sint discernibilia, tamen sunt minima sui generis in corpore physico : et ad similitudinem istorum dicunt fieri mixtionem elementorum, quando in minima simpliciter diviso elemento, quaelibet pars unius est juxta quamlibet partem alterius. Est autem communis objectio contra istas opiniones : quia cum omne corpus sit divisibile, si corpus corpori est miscibile, de ratione mixturae est, quod quaelibet pars permixta sit homiomera, hoc est, unius rationis cum toto mixto, et quod quaelibet pars, hoc est, cujuslibet mixti pars sit juxta quamlibet partem altcrius miscibilis.
Quoniam autem mixtio non est idem quod corporis in minima divisio, manifestum est : quia ea in quae dividitur corpus alterum, nec sunt homiomera illis, nec etiam compositio partium est idem quod mixtio alterius : quia, ut dictum est, partes compositi non sunt homiomerae : unde mixtio est aliud quam compositio. Manifestum est ergo quod mixtio non est divisio secundum parva salvata secundum esse et essentiam, sed oportet esse alterata ab invicem : talis enim conjunctio diversorum compositio erit, sed non confusio sive commixtio : quia non habebit eamdem rationem cum toto pars, nec pars cum parte : quod tamen dicimus oporteret fieri si aliquid est mixtum, sci-
licet quod partes sit homiomerae toti et ad invicem : quia sicut quaelibet pars aquae est aqua, ita quaelibet pars confusi sive commixti est ipsum confusum sive mixtum, ut patet in carne et osse mixtis: quia quaelibet pars carnis est caro, et quaelibet pars ossis est os. Si autem mixtio esset idem quod compositio secundum parva in esse et essentia salvata, nihil horum contingeret. Est etiam propria ratio contra illos qui dicunt mixtionem esse secundum minima compositionem quoad sensum nostrum : quia si hoc esset verum, unum et idem esset mixtum ei. qui non videt acute, et alteri esset non mixtum qui acute videt, et etiam lynceos oculos habere dicitur : puia fertur lynx animal acute videre : est enim ratio propria contra illos alios qui dicunt idem esse mixtionem, quod secundum minima simpliciter divisorum compositionem : quia tali divisione non fit mixtio : quia in minima simpliciter impossibile est dividi corpus, ita quod in eis stet divisio. Si autem minima essent physica, sicut dicit Democritus, tunc esset congregatio et non mixtio : aut ergo mixtio non erit, cum hi duo modi stare non possunt: aut rursus dicendum est a nobis quomodo contingat generari sive fieri mixtionem.