DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Ex quibus est mixtio , et quae bene et quae male miscibilia sunt.
Redeamus autem ad propositum, determinantes ex quibus est mixtio. Manifestum est ergo ex dictis, quoniam sunt haec miscibilia sola quaecumque de numero facientium sive agentium habent contrarietatem : quia haec sunt ad invicem passiva : et hoc est primum quod requiritur in miscibilibus. Secundum autem est quod facit ad facilitatem mixtionis, quod sint parva : quia parvis parva facilius commiscentur magis, eo quod facilius et citius transeunt per se invicem : multum enim a multo tardius hoc operatur, quia non undique sibi cito potest conjungi. Et tertium est, quod sint bene determinabilia ad invicem quando dividuntur, et sunt ab invicem passiva : quia bene terminabilia faciliter dividuntur ab invicem in parva. Ego autem voco bene terminabile bene divisibile in parva. Verbi gratia, humida humidis optime sunt miscibilia inter omnia corpora : et ideo fiunt lubrica sive viscosa, quia illorum partes, ut in quarto Meteororum dicitur, conjacent sicut catenae propter immixtum eis subtiliter siccum, quod apprehendit undique humidum, et non sinit elabi, sicut est in elemento quod aequae admiscetur : quia lubrica simul juncta vel lubricum humido compositum auget quantitatem sive tumorem : sed non miscetur ei sic, quod quaelibet pars ejus alteret quamlibet humidi, et alteretur ab ea ad mediam naturam mixti.
Pessime autem miscibilia sunt ea quorum alteram solum vehementer pas- sivum est ab altero, praeter quod agat in ipsum, vel non tantum agat quantum patitur : et alterum e converso est tantum activum : tunc enim ex his non est mixtum vel parum miscetur, sicut contingit in plumbo vel stagno quod liquidum aliis metallis infunditur, quod infusum est auro et argento quae bonae commixtionis sunt vehementer activa, cum ipsum e contra sit malae mixtionis et vehementer passivum, evaporat et effumat totum, ita quod nec coloris in auro, nec substantiam relinquit : infusum autem aeri quod minus est activum, et minus bene commixtum, effumat, ita quod non relinquit nisi colorem, et forte parum substantiae quae influit poris cupri. Et simile est de mixtura vel commixtione oris hominum alloquentium balbutiendo, qui una littera prolata aliam distincte non sonant : sed unam sonant, et ab alia incipiunt quasi modum sonandi : quia ancipites, id est , ante capientes sonum sunt litterarum : et ideo non sonant unam et aliam, si unam sonant, aliam tangunt, ita quod potius est modus sonandi primam quam distincte proferatur. Et similiter contingit in dictis miscibilibus : quia unum est quasi susceptibile quod est vehementer activum, et alterum quasi species, vel movens ejus : stagnum enim remanet sicut passio aliqua sine materia in re propria : quia plane evanescit materia, et recedit a mixto cum miscetur colorans ipsum solum : ideo autem haec contingunt in aliis similibus.