DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est epilogus dictorum declarans quid est mixtio.
Habitis autem tribus quaestionibus supra tactis, epilogando solvamus quar- tam quae prima fuit in enuntiatione, quae etiam liquido solvitur et intelligitur ex dictis. Manifestum est enim ex his quae dicta sunt, quod mixtio est, et quid est, et quare est : quia propter generationem et finem, et propter divisionem et actionem et passionem contrariorum ut propter causam efficientem. Manifestum est etiam quae sunt miscibilia : quoniam sunt illa quae quasi ab invicem sunt passibilia, et bene determinabilia, et bene divisibilia : quia illa necessarium est esse incorporata in mixtione : nec tamen
adhuc eadem sunt simpliciter quae prius, ut supra ostensum est. Manifestum etiam est, quod compositio minimorum non alteratorum non est mixtio, et quod mixtio non est ad sensum, sed miscibile est quodcumque bene determinabile ens passivum est et activum ad invicem : et in tali miscibili id. quod miscetur ad homioinerum est miscibile. Mixtio autem ipsa est miscibilium alteratorum unio in unum actum mixti, qui nullius est miscibilium separatim acceptorum.