DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quae sit intentio libri.
In superiori libro egimus de mixtione, de tactu, de facere et pati, quomodo existunt in his quae transmutantur secundum naturam. Amplius autem diximus de generatione et corruptione quae simpliciter sunt generatio et corruptio, quomodo utrumque eorum est, et propter quam causam. Similiter autem dictum est de alteratione, quid sit et quam differentiam habeat ad generationem et corruptionem. Relinquitur autem in hoc libro secundo considerare de corporibus quae vocantur elementa, antequam con- sideremus in particularibus libris de generatione et corruptione corporum specialium, sicut lapidum, metallorum, plantarum, et animalium : et hoc ideo, quia omnes substantiae quae generantur et corrumpuntur, non sunt sine corporibus quae sunt sensibilia secundum se. Sensibilia autem dicuntur corpora, quia sentiuntur per tactum : quia primae qualitates tangibilium causae sunt omnium aliarum sensibilium qualitatum. Primae autem in qualitatibus tactus sunt quatuor qualitates primae, scilicet calidum, humidum, frigidum, et siccum : et hae differentiae sunt elementorum : unde elementa sunt autonomatisce dicta corpora sensibilia, et per ea contingit generatio et corruptio omnibus generationibus et corruptionibus.