DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De opinionibus quae sunt circa principium materiale elementorum.
Dicemus autem primo de principiis generationis elementorum., et postea de generatione eorum, et de generationis perpetuitate. Tangendo autem principium generationis elementorum, prius tangemus principium materiale, et postea formale : et de principio materiali secundum nostram consuetudinem primo recitabimus opinionem Antiquorum, et postea improbabimus easdem, et deinde nostram supponemus sententiam. Fuerunt autem quidam qui materiam quae subjicitur elementis et formae elementali, dixerunt unum aliquod corpus esse quod actu separatur ab elementis, et invenitur separatum loco ante ea. Et dixerunt quidam, quod hoc est aer, et alii quod hoc est ignis, et tertii quod hoc est medium inter haec, aere subtilius, et igne grossius. Et alii dixerunt quod hoc principium est plura per naturam. Quidam dixerunt, quod ignis principium est et terra : et quidam, quod est duo dicta, et tertium quod est aer. Alii dixerunt, quod tria praedicta sunt, et quartum quod est aqua, ut dixit Empedocles : dicunt enim tam unum dicentes quam plura, quod his congregatis et segregatis et alteratis, contingit generatio et corruptio in rebus generabilibus et corruptibilibus.