DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De improbatione dictarum opinionum, et de opinione Platonis.
Quoniam autem bene habent dicere prima principia et elementa esse illa ex quibus transmutatis aut secundum congregationem, vel secundum aliquam aliam transmutationem contingit generatio et corruptio, sit eis concessam. Sed illi peccant qui dicunt unam materiam esse unum corpus, et hanc separabilem a forma omni elementali, et osse aliquando actu extra omne elementum. Impossibile enim est quod corpus sensibile sit sine.contrarietate, quia aut habebit partes propinque, aut remote. Si habet eas propinque, tunc erit spissum et grave, et tendet ad. locum terrae : et si habet remote, tunc erit rarum et leve, et tendet ad locum ignis. Cujus autem est motus et locus, illius est forma quam motus et locus sequuntur. Ergo est de forma terrae vel ignis habens contrarietatem unius eorum, scilicet vel frigidum, vel calidum, sive sit finitum, sive infinitum, quod dicunt quidam esse principium elementorum : non ergo separatum est, ut dicebant, sed sub forma unius elementorum.
Ut alitem Plato scripsit in Timaeo, nullam habet determinationem : quia nihil dixit manifeste et determinate Plato de principio materiali universorum : non enim dixit manifeste si illud principium quod vocavit pandaxeos, id est, receptaculum omnium, separatur ab elementis, ita quod aliquando sit sub forma elementi actu, aliquando non. Nec etiam.
utitur eo manifeste quod dicit, quod nihil est subjectum materiale his quae vocantur elementa prius ens eis : quia si esset subjectum quod esset prius elementis, hoc enim maneret secundum formam quam prius habuit quando ad formam elementi transit : sed ipse dicit quod subjectum elementorum se habet ad elementa, sicut aurum ad opus operatum ex auro quod est annulus , vel monile, vel aliquid hujusmodi : sed tamen recte hoc verbum quod dicitur, quia ubi subjectum secundum formam substantialem manet sicut aurum in operibus auri, ibi est alteratio et figura solum et non generatio : sed ex materia elementorum dicitur generari elementum, et quorum generatio et corruptio est ex aliquo, impossibile est enuntiari sive nominari ab illo ex quo sunt per generationem : quia caro non est terra, et os non est ignis : et tamen annulus est aurum quoddam : sed Plato dicit quod longe verius elementum habet nomen materiae ex qua est, quam formae quae est in materia.
Adhuc etiam Plato peccat in hoc quod cum elementa corpora sint solida, ipse dicit quod materia eorum dissolvitur usque ad planitiem : quia impossibile est quod materia prima quae est sicut mater, sit planities. Dico autem materiam esse sicut mater : quia sicut mater imperfectum generationis principium habet in se, quod necesse est moveri a masculo formante et agente, ita in materia est forma imperfecte, sed movente et efficiente extra et formante movetur ad hoc quod ducatur ad actum.