DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De investigatione plurimarum qualitatum elementorum secundum quem sensum accipiantur.
Si autem habemus dicere primum principium materiale elementorum, antequam loquamur de eorum transmutatione ad invicem, non minus etiam habemus dicere principium formale ipsorum, hoc est, qualitates distinguentes materiam elementorum, secundum quas illa corpora qualia sunt, et habemus dicere quot sunt illae qualitates numero : quia illae sunt etiam principia transmutationis elementorum. Alii etiam Philosophi utuntur eis supponentes eas, et nihil dicunt propter probationem, quare hae sunt, et quare tot.
Quoniam ergo nos hic quaerimus principia corporis distincti per sensibiles qualitates, quod dicitur corpus sensibile : quoniam sensibile corpus est tangibile : corpus autem tangibile est corpus cujus sensus est tactus : manifestum quoniam non omnes contrarietates faciunt species sive formas sensibiles principia corporis sensibilis, sed solum illae contrarietates quae sunt secundum tactum : quae ergo differunt secundum contrarietatem et secundum tangibile, contrarietates illae sunt qualitates primae, et principia corporis sensibilis. Ideo nec albedo, nec ni- gredo, nec dulcedo, nec amaritudo, similiter autem nec aliarum sensibilium contrarietatem aliquam facit elementum. Et hujus causa est, quia nec primae sunt, nec activae, nec passivae : et quia non sunt primae, ideo non sunt primorum corporum quae sunt elementa : et quia nec activae nec passivae, non transmutant ea quae tangunt, et ita non valent ad generationem et corruptionem elementorum. Quamvis enim visus prior sit tactu, et ideo objectum visus prius sit objectio tactus, tamen qualitas visus non est corporis tangibilis secundum quod tangibile, neque sensibilis secundum quod sensibile est, licet visum contingat esse natura prius : quia visus forma et dignitate prior est sensuum et etiam fine : et objectum visus quod ejusdem naturae est, cum visus est prior objectis sensuum aliorum propter lucem et lumen, quod forma est formarum : quia per ipsum movet coelum materiam generabilium ad omnem formam. Tactus autem prior subjecto est, quia ipse est subjectum omnium sensuum, et suae contrarietates sunt causae omnium contrarietatum : et hoc patet, quia non sentimus secundum tactum nisi id quod excellit qualitates complexionantes medium tactus, quod est caro, et illae sunt calidum, frigidum, humidum et siccum, quarum nulla est in coelo : et ideo coelum non secundum naturam est sensibile tactu, sed potius elementa in quibus sunt quatuor qualitates, ex quibus fit complexio et tactus : quia ergo qualitates sensibilis corporis ut videamus quae earum sunt activae et passivae.
Sunt autem qualitatum tangibilium sex contrarietates, scilicet calidum et frigidum, humidum et siccum, grave et leve, durum et molle, lubricum et aridum, asperum et lene, et grossum et subtile : rarum enim et densum, ut in Physicis dicitur, non sunt qualitates physicae, sed potius positio partium ma-
teriae, scilicet propinquum in denso, et remotum in raro. Harum autem contrarietates grave et leve nec activa nec passiva sunt : secundum enim nomina sua nec dicuntur in faciendo aliquid, nec in patiendo : quia non sunt nomina verbalia activum vel passivum denominantia secundum elementa per suas qualitates, oportet ad invicem esse activa et passiva : unde et leve et grave quando approximantur alicui, nec ipsum faciunt nec grave, nec leve : sed calidum et frigidum approximata sibi, et tangentia se, statim miscentur et transmutantur ad invicem in ipso : calidum et frigidum sunt activa : humidum et siccum sunt passiva : et hoc praecipue secundum Graecos, in quibus forte sunt nomina verbalia, sicut calefactio, frigefactio, humefactio, et siccatio : vel ut meliora fingantur nomina, calefactio, frigidatlo, humectatio, et siccatio. Ostendunt etiam hoc Ipsorum nominum diffinitiones. Calidum enim est quod congregat homogenia sibi, quia subtile quod calido est conveniens, attrahit : quod autem dicitur quod segregat a se quae sunt diversi generis, quae heterogenia dicuntur, ut grossa, per accidens conveniunt calido : quia cum ea quae sunt ejusdem tribus secum congregat, necesse est quod grossa terrestria inattrita relinquat : et sic ea per accidens a se segregat. Hujus autem causa est, quia dissolvit calidum, et a centro rei ad circumferentiam rei movet, et ideo evolat subtile et facit moveri totam rem cum transmutatione substantiae : et Ideo calidum est simplicitcr activum et vehementis actionis. Frigidum autem est quod aequaliter conjungit et congregat syngenia, id est, ea quae congenerata sunt, quae sunt ejusdem naturae et generationis, et heterogenia quae non sunt ejusdem tribus : et haec causa est, quia constringit partes rei a circumferentia ad centrum, et ideo abscindit motum rei eum transmutatione substantiae : et Ideo frigida diutius conservantur : et ideo etiam frigidum est minus activum quam calidum.
Humidum autem et siccum per passionem diffiniuntur : quia humidum est indeterminatum proprio termino, bene terminabile existens alieno : quia per se non stat, sed fluit ad alterum, scilicet siccum in quo consistit et determinatur, cum id de facili retinet ipsum. Siccum autem per oppositionem illi bene terminabile est proprio termino, quia retentivum est sui et contentivum figurarum : sed male terminabile est alieno, quia non undique tangitur terminis alieni corporis, et Ideo parum terminatur, quia non quaerit alienum, sed per accidens contingit terminum alienum, in quantum scilicet protenditur.