DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio declarans qualiter primae qualitates sunt activae et passivae.
Sunt autem qualitates hae dictae passivae, quia per se passivae sunt, sed non per se aliquid passivae et per accidens aliquid sunt activae : et ita per se passivae, per accidens autem sunt activae . Activae autem sunt aliquid passae : quia continuare agere est quod utique convenit humido, sed non per se, sed passo commixtionem sicci : similiter terminare aliquid, agere est : quod utique convenit sicco passo commixtionem humidi : quia siccum per se in composito non terminatur, nec humidum in composito per se terminatur, unde continuativum
compositi est humidum, et terminativum compositi est siccum : per aliud autem, quia humidum aliquando humectat per frigidum constringens et ingrossans subtile, sicut in conversionis aeris ad aquas. Aliquando autem humectat per calidum resolvens humidum , sicut in terra, vel luto. Aliquando autem siccum est exsiccativum per calidum extrahens humidum. Aliquando autem per frigidum reprimens humidum in profundo, sicut narrabitur in quarto Meteororum. Et sic patet quod hae qualitates simpliciter sunt passivae, et per aliquid ad aliud passivae sunt activae, et utraque sequitur utramque actionem : quia humidum a centro usque ad superficiem manens super seipsum a superficie ad centrum propter sui spissitudinem et gravitatem sequitur frigidum, et est hu-. midum corporale in aqua : similiter autem et siccum disgregat, et quasi extra se vadens a centro versus circumferentiam., est siccum spirituale conjunctum calido in igne : est tunc siccum intra se constrictum per compressionem partis ad partem : hoc est ergo grossum spissum conjunctum in terra frigo-