DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Et est digressio ostendens quod non possunt esse plura elementa quam quatuor.
Nec potest aliquis dicere quod ab una qualitate constitui debeat unum elementum, scilicet quod sit frigidum tantum, vel calidum tantum : quoniam necesse est, quod omne activum suum proprium habeat subjectum, quod est sicut materia propria : et ideo necesse est quod aliquis appropriet materiam calido : et hoc est siccum et humidum quandoque calidum : aut cum temperamento fovetur humido spirituali extra se manente, sicut est in aere. Eodem autem modo secundum Avicennam est de frigido, quod frigidum per se ad se manere facit humidum, sicut in aqua. Si autem excedit frigidum propter longitudinem qua distat a motu primi mobilis et universaliter a motu sphaerae, tunc expellit humidum extra partes sui subjecti et tunc remanet siccum, sicut in terra.