DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De iocis quae sortiuntur elementa secundum suas formas.
Entibus autem quatuor elementis , unumquodque ipsorum est alterius duorum iocorum, scilicet sursum, vel deorsum. Ignis enim et aer sunt ejus loci quod est tantum ad sursum. Aqua autem et terra sunt ejus loci qui est ad medium. Sed tamen inter haec extrema sunt simplicia universaliter contraria : quia ignis est simpliciter levis, et ideo simpliciter fertur sursum : et terra simpliciter est gravis, et ideo simpliciter fertur deorsum, et ad locum qui simpliciter est ad medium : sed media elementa gravia sunt et levia, quia in alio gravia, et in alio levia : sed aer in duobus est levis, et ascendit, scilicet in igne. Aqua autem in uno levis et ascendit, et in duobus est gravis et descendit. Aqua enim ascendit de terra, et descendit ab igne et aere. Et ideo si proportio in elementis quantum ad grave et leve consideratur, terra in gravitate est simpliciter, et aqua ad terram in gravi se habet in dupla proportione, et ignis in levitate est simpliciter, sed. aer ad aquam quoad levitatem in dupla se habet proportione : et ideo cum igne plus habet quam cum terra, et ideo unus locus in communi datur igni et aeri. Aqua autem cum terra plus habet quam cum igne, et ideo aqua cum terra sortitur unum locum communem. Si autem considerentur secundum qualitates activas, tunc utrumque extremorum utrique extremorum magis contrarium est quam extremum extremo : quia terra aeri secundum utramque qualitatem contrariatur, cum terra sit frigida et sicca, et aer sit calidus et humidus, et simpliciter ignis contrariatur aquae secundum utramque qualitatem : quia ignis est calidus et siccus, aqua vero frigida et humida. Unde quodcumque elementum conjuncto sibi in una tantum contrariatur litate : quia terra aquae contrariatur in sicco, aqua aeri in frigido, aer igni in
humido.