DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Qualiter unum in quodlibet transmutatur quod habet symbolum cum eo.
Quoniam antem in universali diximus, secundum unumquodque in particulari non est difficile videre, scilicet quomodo quodlibet transmutatur : sed tamen differunt in hoc, quod unum citius mutatur in aliud quam aliud, vel unum difficilius transmutatur in aliud quam aliud. Quaecumque enim habent symbolum ad invicem, hoc est, convenientiam in altera qualitate, horum velox est ad invicem transmutatio : quaecumque autem non habent ad invicem symbolum, sed discon- veniunt In utraque qualitate, horum transmutatio ad invicem tarda est : et hoc est ideo, quia facilius est transmutare unum quam duo. Verbi gratia, ex igue quidem erit aer, altera qualitate transmutata. Ignis enim est corpus calidum et siccum: aer est corpus calidum et humidum : quapropter si vincetur siccum ab humido, ignis erit aer : si autem e converso humidum vincetur a sicco, ex aere erit Ignis. Rursus ex aere erit aqua si vincetur calidum a frigido : si autem e converso frigidum vincetur a calido, tunc ex aqua erit aer : quia aer est calidus et humidus, aqua est frigida et humida. Terra est frigida et sicca : ergo dominante humido super sicco terra erit aqua. Et rursus, quia ignis est corpus calidum et siccum, terra autem frigida et sicca, si corrumpatur frigidum, erit terra. Quapropter manifestum , quod elementorum habentium symbolum ad Invicem est in circuitu generatio : quia ex igne aer, et ex aere aqua, et ex aqua terra, et ex terra ignis. Hic modus transmutationis est facilis, quia illis elementis quae sunt deinceps in loco, est symbolum in altera qualitate.