DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quare non habentia symbolum ad invicem ad se transmutantur.
Ex igne autem et aqua, et ex aere et terra, et rursus ex aqua et terra ignem et aerem contingit quidem generari, sed difficilius quam ex illis plurima oportet transmutare : et hoc contingit tarde et difficilius. Si enim aqua erit ignis, opor- tet corrumpi frigidum aquae et humidum: et rursus si ex terra erit aer, oportet vinci frigidum et siccum terrae : similiter autem est si ex ambobus similiter, si ex igne et aere erit aqua et terra, necesse est quod ambo transmutentur : unde haec generatio erit tardior.