DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Ei est digressio ostendens, quod primae qualitates non sunt substantiales formae elementorum.
Est autem advertendum, quod licet primae qualitates designant elementorum materiam, et dicantur primae elementorum differentiae, ita quod elementa differant, et in numero ponantur penes conjunctiones ipsarum : non tamen sunt substantiales formae earum : quia dicit Aristoteles quod forma substantialis nec activa est, nec passiva. Istae autem qualitates (sicut supra ostendimus) activae sunt et passivae . Adhuc autem secundum ostensa elementa in mixto manent secundum primum esse, et non manent secundum liberum actum qualitatum primarum. Et ideo non sunt qualitates primae formae esse substantiales elementorum. Adhuc autem, sicut patet in omnibus, quia nihil est forma substantialis unius, et accidentalis alterius : unde cum istae qualitates activae accidentia sint corporibus complexionatorum et mixtorum, non possunt esse formae substantiales elementorum. Nec approbo distinctionem quam quidam dederunt, quod istae qualitates dupliciter dicantur . Est enim calidum simpliciter, et calidum non simpliciter, ut dicunt. Et calidum forma est substantialis quae non est activa : et calidum non simplex est complexionale activum. Et similiter dicunt de odiis tribus qualitatibus. Apparet etiam statim hoc esse falsum, cum sine ratione dicatur. Praeterea nobis nihil manifestatur de calido simplici, sed de frigido : naturalia autem ma- nifesta sunt. Adhuc autem nulla substantialis forma est aliis contraria : constat autem, per omnia supra dicta has qualitates principatum tenere inter omnia contraria praeter omnia supra dieta. Aut patet quod nullae substantiales formae talem habent situm in quanto, quod in majori sit major., et in minori minor , sicut igneitas inaequalitas est in decem pupillis ignis et in uno. pugillo. Istae autem qualitates sunt majores in majori , et breviores in breviori : quia magnus ignis calidiorest quam parvus, et sic de aliis. Si autem aliquis dicat quod si sunt qualitates, quia tunc erunt in aliqua specierum qualitatis, non quod videntur esse nisi in ista quae dicitur passio vel passibilis qualitas, eo quod ferunt in sensu passionem. Respondeo quod procul dubio sunt passibiles qualitates et passiones, sicut et supra saepe appellatae sunt : tamen illae passiones qualitatis, quia proprie sunt naturales potentiae primorum corporum, et inseparabiles ab eis, nec limis tantum nomen est subiecti caloris, sed primo nominat subjectum caloris et commune, et similiter de aliis elementis i et sicut causatum ponit causam, vel o converso, ita ignis ponit calidum in subjecto, et e converso : et ideo sunt substantiales elementis alio modo quam formae substantiales, quia sunt substantiales sicut passiones quae fluunt a substantia : iterum ideo sunt accidentia per se elementis, et non sunt accidens per accidens.