DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod Empedocles non bene causavit augmentationem ex dicto suo.
Sed nec etiam augmentatio fiet aliqua secundum Empedoclea dicta : dixit enim elementa non transmutari a suis formis, nec a suo esse primo vel secundo, sed tantum unum addi aliis : et hoc est accumulato , non augmentum, sicut patet ex superioribus dictis de his quae augentur : dixit enim simile simili augeri , sicut si ignis augeatur igne, et pulvis suum proprium genus, id est, pulverem augeat, et aether aetherem: talis autem aggregatio est additio eorumdem in forma manentium : res autem non sic videtur augeri, ut ostensum est.