DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod etiam Empedocles male dixerit de anima, quod esset congregatum ex elementis.
Inconveniens etiam esset si anima dicatur causare ex elementis omnibus, aut aliquibus, aut aliquo elementorum: si enim anima sit elementum, vel ex elementis, tunc convenient ei alterationes elementorum per calidum et frigidum, humidum et siccum,et e converso passiones animae erunt elementorum : sed quomodo potest hoc esse? Verbi gratia , musicum esse, et rursum esse sine musica, cum actione percipiendi musicam, aut memorem esse aut obliviosum. Palam est quoniam hoc non convenit elementis : si enim ignis dicatur anima, tunc conveniunt ei passiones ignis : si autem esset sicut supra diximus, quod non sunt miscibilia nisi corporalia, et animarum nulla est corporalis, constat quod anima non erit mixta ex elementis. Sed de his opus erit contemplari in libro de Anima.