DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De solutione dictarum dubitationum et determinatione qualiter mixtum est ex elementis.
Dicamus ergo propter dicta, quod contingit in actione elementorum alteri esse magis calidum, et aliquando minus calidum, aliquando magis frigidum, et aliquando minus frigidum esse: et aliquando quidem contingit quod aliquod illorum simpliciter est in actu, et alterum in potentia tantum : et tunc unum generatur ex alio. Aliquando autem contingit quod neutrum eorum est simpliciter actu, et neutrum simpliciter potentia, si sit tantum calidum, vel tantum frigidum., ut calidum secundum proportionem quam supra diximus in capitulo de mixtione: et tunc elementa miscentur : quia quae miscentur, non in toto destruuntur, secundum intensiones suarum qualitatum ad invicem corrumpuntur, et non ipsae qualitates in toto : et tunc materia elementorum relinquitur : quia non omnia corrumpuntur, et nullum eorum simpliciter generatur, sed medium, tunc fit mixtum ex eis omnibus. Hoc autem medium non semper fit per aequalitate in virtutis contrariorum in ipso, sed fit aliquando magis calidum quam frigidum, et aliquando e converso magis frigidum quam calidum, ita quod est contrario modo alterutrum contrariorum secundum rationem proportionis, ita quod est dupliciter calidum quam frigidum, vel tripliciter, vel secundum alium talem modum : quia impossibile est, quod aliquid mixtum sit aequaliter habens de quolibet miscibili : et impossibile est quod plus habeat de frigido quam de calido, cum frigidum sit qualitas abscindens mixtum et mortificativa. Mixta ergo erunt ex istis corporibus quae potentialiter sive secundum virtutem sunt in mixtis, sicut in materia, sed potius salvata secundum propositum esse, et salvatis virtutibus qualitatum ipsorum elementorum secundum praedictum modum, et isto modo convenientibus elementis erit mixtio. Alio vero modo erit materia quaedam, scilicet elementum elemento miscetur non proprie, sed ita quod ulium actu manet et aliud in toto corrumpitur : tunc enim unum alio non nisi multipliciter salvatur. Ut autem nos ad propositum hoc quod dicimus adaptemus, dicimus quod contraria patiuntur ad invicem, sicut diximus prius : quia quod est actu calidum, est potentia frigidum : ete converso quod potentia est frigidum, est actu calidum, ita quod unum corrumpitur, et alterum generatur : et similiter fit in aliis contrariis, scilicet humido et sicco : elementa primum se invicem transmutantur in generatione eorum ad invicem, et postea secunda transmutatio fit coaequatis secundum proportionem potentiis, et ex elementis fiunt ossa et etiam cineres et quaecumque sunt calida : calido quidem secundum aliquid infrigidato, et frigido secundum aliquid calefacto : quia in mixto uniuscujusque materia contrarii partem capit alterius contrarii quando veniunt ad medium. Me-
ditun enim neutrum est contrariorum.
Medium autem id non est unius proportionis tantum, scilicet quod per aequalem contrariorum participationem, quod medium aequidistans vocatur a .contrariis, sed est indivisibile secundum multas proportiones, ut diximus : et diximus quod medium est multiplex inter calidum et frigidum, ita est multiplex inter humidum et siccum et alia talia contraria, et secundum diversitatem quamdam in alia proportione convenientia faciunt os, et in aliaproportione faciunt alia quorum complexiones variantur : sicut est homo cujus complexio maxime vicina est temperamento, et leo quidem est calidae complexionis, asinus vero frigidae.