DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De eo quod omnia elementa conveniunt ad quodlibet mixtum per naturam.
Redeamus ergo ad propositum, ostendentes quod omnia mixta corpora quaecumque circa medium locorum sunt, ex omnibus simplicibus sunt composita sive commixta : quod enim terra sit in eis, ex hoc patet quod omnia mixta, sive sint aquatica, sive terrestria, sive volantia in aere, proprium bonum quietis suae habent in terra : locus autem ubi quiescit res, connaturalis est ei : et ita terra abundat in omnibus mixtis. Aquam autem in eis oportet inesse, quia terra pura continuationem non habet, sed potius discontinuationem in pulverem, propter siccum naturale quod est in terra : partes autem commixtorum optime ad se terminantur. Quod au- tem inter simplicia bene est terminabile, est aqua. Ergo est aqua ut continens et terminans partes, et partes insunt omnibus mixtis. Amplius autem, sicut etiam diximus, terra non continuatur sine humido continuante : unde si humidum auferatur ab ipsa terra, decidet in pulverem : ergo terrenae substantia) infusum est humidum aquae in corporibus mixtis : terra quidem ergo et aqua insunt per dictas causas. Aer autem et ignis insunt : quia illa duo elementa contraria sunt secundum qualitates terrae omnes et aquae : et aer quidem terrae, contrarius est et ignis aquae : oportet unumquodque alterari a suo contrario : ergo cum terra et aqua alterentur, in mixto oportet inesse aerem et ignem ut alterantia ea. Dico autem contrarium esse elementum elemento prout ratione qualitatum contingit substantiam esse contrariam substantiae : quando ergo generationes sunt ex contrariis, et in mixtis sunt extrema contrariorum, scilicet frigidum et siccum, frigidum et humidum, necesse est et alteram inesse, scilicet calidum cum sicco, et calidum cum humido : quapropter in omni composito mixto erunt omnia corpora simplicia . Advertendum tamen, quod licet existentibus in mixto terra et aqua et igne omnia insunt contraria, scilicet calidum, frigidum, humidum, et siccum : tamen non sunt ita imminuta divisibilia et subtilia, quod fiat complexionatis commixtio, nisi adsit humidum calido aereo ad quod vaporaliter elevatur aqua, et ad ipsum condensatur aer : et cum vaporaliter elevatur aqua, sunt in ipsa partes terrae subtiliter et miscibiles, et tunc fit optima commixtio : et ista omnia oportet in mixto naturaliter esse.
Hoc etiam videtur testificari nutrimentum mixtarum rerum quae eisdem in genere nutriuntur et generantur : omnia enim ex multis simul mixtis nutriuntur : etenim quaecumque magis terrestria sunt, uno solo videntur nutriri, ut plantae aqua nutriri videntur, ex multis mixtis simul nutriuntur : quia cum aqua mixta est terra, quod ostendit agricultura, quia nutrientes rustici plantas mixtum aquae stercus habent : ergo multo magis quae minus sunt terrrestria, ut. animalia, nutriuntur simul mixtis : ergo etiam sunt ex multis simul in mixtis.