DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quod non deficiet generatio per causam
substantialem. Semper vero, ut dictum est, erit generatio et corruptio, et nunquam deficiet secundum naturam : propter causam quam diximus tum ex parto materia) In primo libro, tum ex parte causae efficientis, ut diximus nuper : quia motus circuii secundum naturam non deficiet. Hoc autem rationabili ier contingit: quia si nos consideremus finem intentionis naturae, nos inquiremus quia natura. semper desiderat id quod est melius esse quam, non esse: quot autem modis dicitur osse, diximus in quinto et in septimo primae philosophiae. Esse autem quod natura desiderat, est divinum et perpetuum : et hoc non potest in omnibus existere aequaliter. Ideoque quaedam distant longe a. primo principio universi esse, quaedam, autem sunt prope ipsum : et ideo Heus qui est universitatis principium, complevit isto modo omnium esse, ut quae non possunt participare esse divinum et perpetuum in seipsis, participent per generationis successlonern continuam. Ideo enim. Deus fecit continuam generationem : quia, aliter esse divinum non resultaret in ipsa: ita enim maxime continuabitur perpetualiter secundum naturam osse : quia proximum substantiae individuae perpetuae est fieri semper per generationis successionem : continua autem generatio est, ut diximus, ea quae est per allationem in circuitu factam : sola enim illa est continua non deficiens, et ideo etiam ista, quae se in invicem, transmutant secundum suas passiones et naturales potentias. Verbi gratia, corpora simplicia assequuntur allationem quae est in circuitu dum se circulariter transmutant : et hoc planum est, quia quando ex aqua generatur aer, et rursus ex aere ignis , et rursus revertitur in ipsum, ut ex igne generetur aqua, tunc dicimus quod generatio circuit in. circuitu. Quocirca etiam allatio recta quae est in elementis, dicitur continua, quando mutatur et sequitur allationem quae est in circuitu : unde etiam sole recedente ad signa meridionalia, convertuntur elementa superiora in inferiora : recedente autem sole ad septentrionalia, vincunt elementa superiora, et convertuntur inferiora in superiora : et sic faciunt circuitum semper perpetuum secundum naturam. De desiderio autem naturae et esse divino in Physicis et in II Coeli et Mundi dictum est.