DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quare elementa non distant ab invicem separata in locis suis propriis.
Manifesta autem est cum dictis solutio quaestionis quam quidam fecerunt, scilicet quare elementa jam dudum non distant ab invicem separata et ordinata in suis locis propriis, cum unumquodque moveatur extra aliud et tendat in suam regionem. Aqua enim et aer et ignis ascendunt a terra, et aqua et terra descendunt ab igne, et similiter terra descendit ab aere, et aqua et aer ab igne, et aqua descendit ab aere : et sic omnia separantur ab invicem motu naturali : igitur videtur quod se non debent invicem transmutare, nec sibi invicem permisceri : quia eorum quae moventur ab invicem et separantur per locum, nec alteratio est, nec permixtio. Causa autem hujus eorum ad invicem est ex hoc quod immutantur allatione circuli declivi sive obli- qui, qui aliquando facit ab invicem inferiora super superiora, et aliquando e converso : et sic facit sol motus in circulo illo, ita faciunt alii planetae et stellae quae movent vapores et ventos et serenitates : et sic ad invicem elementa se transmutant : si enim unumquodque elementum maneret in sua ipsius regione, et non transmutaretur ab alio elemento quod est prope ipsum et tangit ipsum, jamdiu destitissent ab invicem, vel etiam defecissent ab actione et passione. Sed sicut dictum est, transmutatur ab invicem generatione et corruptione, ideo quia allatio in obliquo circulo est duplex per accessum et recessum. Quia autem transmutant sic invicem, non contingit aliquid eorum manere inordinatum in sua regione : quinimo quantum accipit de natura propinqua, tantum etiam accipit de loco ejus, et permiscetur ei: unde terra et aqua vaporantia quando rarificantur, vadunt ad regionem aeris, et permiscentur cum eo : et e converso est de aere et igne quando frigore inspissantur : tunc enim vadunt ad regionem aquae et terrae, et permiscentur cum eis : et ideo elementa nunquam sunt ubique pura, sed potius in locis ubi se contingunt, sunt permixta. Manifestum ergo est ex his quae dicta sunt, propter quod est generatio et corruptio, et propter quam causam efficientem. : et etiam manifestum est quid generabile et quid corruptibile, quia id tantum est divinum, quod est divinum et perpetuum in se participare potest.