DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
De probatione generationis perpetuae, quae est in circuitu secundum causam quae est motus coeli.
Si autern volumus hoc demonstrare per causam, dicemus quod motus coeli est in circuitu : et ideo elementa ad invicem ex necessitate generantur. Si enim motus coeli est in circuitu, oportet quaecumque hujus motus sunt passiones, et quaecumque sunt per hunc solum sicut per causam efficientem, quod etiam ista sint ex necessitate. Si enim quod in circuitu movetur, semper movet elementa, necesse est etiam quod motus horum quae sunt passiones ejus, et quod motus eorum quae sufficienter causantur, ab hoc etiam sint ex necessitate. Sicut verbi gratia, cum allatio superioris, hoc est, circuli declivis sit in circuitu, necesse est quod sol moveatur in circuitu et alii planetae : quia autern sol movetur in circuitu, necesse est quod omnia quae sicut a causa et efficiente sunt .a motu solis et motu planetarum, sint etiam generata ex necessitate in circuitu : et haec inter omnia temporalia et maxime generatio elementorum : quia ex illorum generatione omnia alia generantur.