Epistola II.
Damasus servus servorum Dei
0424D Vide Jo. Diac lib. II
Vitae S. Gregorii Papae.
, atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae Ecclesiae urbis Romae, Stephano archiepiscopo concilii Mauritataniae,
et universis episcopis Africanae provinciae.
Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias
0425A ago, quod tantorum fratrum merui
0425D Atticus episc. C. P. epist. ad Pp. Conc. Carthaginensis.
benedictione frui; deinde quod circa fratres sollicitos vos reperi, et cum eis crucem Domini deferre, qui ait:
Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me, et reliqua ad hunc modum pertinentia. Igitur, quoniam in praesenti opportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo
visceribus
0425D Deus dedit Caralit. episc. consult. 2.
commota, nos hortata est, tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate, et eorum injuriis subvenire, dum constet, eadem
vos cum Apostolo compassibiliter dicere:
Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? satagentes, ne aliquis de his, qui vobis crediti sunt, a saevis bestiis laceretur aut capiatur: pro qua re
0425D Maximo Aquileiensi episc. in eodem concilio.
oportet, juxta vestram prudentem commonitionem,
0425B magis autem secundum Domini divinam praeceptionem, nos, qui supra domum ejus, hoc est universalem Ecclesiam catholicam,
episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare; ne de sacris ejus muneribus, id est, apostolicis viris, apostolorumque
successoribus, atque ministris, quisquam, nobis dormitantibus, valeat supprimi, atque injuste, nobisque inconsultis, damnari.
I. Scitis, fratres charissimi, firmamentum
0425D Sergius episc. Cypri ad Theodorum Papam, ibid.
a Deo fixum et immobile, atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est, omnium episcoporum, apostolicam sedem esse
constitutam, et verticem Ecclesiarum.
Tu es enim (sicut divinum pronuntiat Verbum veraciter)
Petrus, et super firmamentum tuum Ecclesiae columnae, qui episcopi intelliguntur,
confirmatae
0425C
sunt: et tibi claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere potestatem quae in coelis sunt, et quae in terris, promulgavi. Tu profanorum hominum, et membrorum meorum, maximeque discipulorum meorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et immaculatae
fidei, cujus vice hodie gratia Dei, legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt,
gerunt, et gerent. Ideo omnia, quae innotuistis, non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem, quod cuncta,
super quibus consulitis, illicita esse non dubitetis.
II. Discutere namque episcopos
0425D 6, III, qu. 6,
Discutere episcopos.
, et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano, una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo
0425D ex iis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet: sed definire eorum, atque ecclesiasticarum summas querelas
causarum, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate, minime licet; quam omnes appellare, si necesse fuerit,
et ejus fulciri auxilio oportet. Nam (ut nostis) synodum sine ejus auctoritate fieri, non est catholicum: nec episcopus, nisi
in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata, definite
0426A damnari potest: neque ulla umquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate.
III. Accusatores autem episcoporum, et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia
0426D II, qu. 7,
Testes absque ulla.
, aut suspicione, vel manifesta macula, et verae fidei pleniter instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere
jubet divina auctoritas: quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari,
qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem.
IV. Vocatio enim ad
0426D 51, II, qu. 7,
Sacerdotes ut antiqua.
synodum (juxta decreta Patrum) canonica ejus, qui impetitur, tam sua praesentia, quam, et scriptis atque apocrisariis, per
spatium fieri debet congruum atque canonicum: quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet
venerit ad conventum, quacumque
0426B necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri,
quanto magis divinae.
V. De ejectis vero
0426D 1, V, qu. 2,
Vocatio ad synodum.
atque suis rebus exspoliatis, nihil vobis verius significare queo, quam sancti Patres definierunt, et nostri praedecessores
apostolica auctoritate roboraverunt. Ita enim haec se habent: episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos, Ecclesias proprias
primo recipere, et sua eis omnia legaliter reddi, sancti canones decreverunt: et postea si quis eos accusare voluerit, aequo
periculo facere sanciverunt, judices esse decernentes episcoporum, episcopos recte sapientes et juste volentes, ad tempus
diuque illis, resumptis viribus, et suis potestative
0426C fruentibus rebus; amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris, in Ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum,
qui oppressi esse videntur. Et reliqua, ad hunc
0426D 5 Al.
modum.
ordinem pertinentia: quae prolixitatem vitantes, hic non inseruimus, quia haec sufficere credimus. Si quis autem his non
est contentus, legat ea, et satiabitur. Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare: sic nec illi, qui
ejecti vel suis bonis sunt exspoliati, cum illis, qui in suo stant gradu, et suis fruuntur amicis atque bonis, litigare rite
possunt. Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt: sed prius ejectos vel oppressos, aut exspoliatos cum
suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt nec
0426D ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt. Docent enim ex parte (sicut nostis) terrena, quae sunt coelestia.
VI. Accusatores vero et accusationes, quas saeculi leges non adsciscunt, nullatenus sunt in horum admittendae causis, quia
omne quod irreprehensibile est, catholica
0426D Nicaeni conc. can. 9.
defendit Ecclesia. Et hoc a majoribus definitum esse propter pravorum hominum insidias, non dubitatur. Decet enim Domini
sacerdotes fratrum
0427A causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum judicia super sacrificia ordinare; nec proterve aut tyrannica
dominatione, ut de quibusdam refertur, sed charitative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere:
et quod sibi quis fieri, secundum dominicam vocem,
non vult, alii inferre non praesumat: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Ea vero, quae Apostolorum praedicatione et Patrum instructione percepimus, semper tenere debemus; ne aliqua nova cudere,
aut ad noxam fratrum intendere videamur:
sed alterutrorum onera portemus, ut juxta Apostolum,
legem Domini adimplere valeamus.
VII. Tempus enim congruum praevideri oportet quando uniuscujusque accusatae personae causa rectissime
0427B in medio producatur, quatenus gravitatem ejus consonantiamque contra Patrum decreta, vel synodorum confessionem, prodi minime
cognoscatur. Quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter respondeant, et juste se velle manifeste
ostendant. Nullus autem introducatur
0427D Qu. 4,
Nullus introducatur.
personaliter: sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione, juxta quod gestorum ordo exigit. Accusatores vero et judices
non iidem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine.
Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat; quia ante inscriptionem nemo debet judicari vel damnari,
cum et saeculi leges haec eadem retineant. De quibus omnibus vera semper
0427C fiat aequitas, quatenus accusationis et judicii ac testimonii
0427D Martinus papa, consult. 5 conc. Later.
mercedem per veritatem gestorum consequi valeant. Scriptum est enim:
Abominabitur Dominus labia mendacia, et testem fallacem proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala atque litigia, ipso monente atque dicente:
Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non facies quod iniquum est nec injuste judicabis. Non considerabis
personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Et tibi quod non vis fieri, alteri ne facias:
et reliqua. Et maxime
0427D Ejusdem Martini, consult. 1.
praeceptum habentes Apostolicum
attendere nobis ipsis et gregi, in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos, regere Dei Ecclesiam, quam acquisivit per sanguinem
suum proprium,
convenit. Et iterum: Attendere
0427D lupos, attendere malos operarios, qui perversa faciunt et adversa loquuntur, ut detrahere semper discipulis Domini, et infamare
queant: quos corrigere, vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet: quia pejus malum non est, quam ut cives civibus
invideant, et sacerdotes vel clerici, sacerdotibus vel pontificibus insidientur, testante etiam veritatis voce:
Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei; et qui scandalizaverit unum de pusillis istis,
0428A
melius est ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Et item:
Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Ille procul dubio scandalizatus est in Deum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem. Et multa talia, quae hic non
inferuntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola. Monentes quoque instruere debetis memoratos vicinos vestros, ut a talibus
se subtrahant, et quae illicite contra praefixos fratres egerunt, cito corrigant. Et quos nobis inconsultis laeserunt, plena
satisfactione sanent, et cito sibi eos reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram. Nam si quid fortasse
in eos aut contra eos emerserat, nostrum fuerat exspectandum examen, ut nostra (uti semper huic fuit sedi concessum privilegium)
condemnarentur
0428B auctoritate, aut fulcirentur auxilio. Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere, absque apostolicae sedis
dispositione mandante. A talibus deinceps omnes se abstineant
0427D Siricus, epist. I, cap. 2.
sacerdotes, qui noluerint ab Apostolicae Petrae (super quam Christus, ut praedictum est, universalem construxit Ecclesiam,
cui episcoporum summa judicia atque majores causae, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt atque solidatae) censura
ac sacerdotali honore secludi.
VII. Induciae enim accusatis
0427D 4, III, qu. 3,
Induciae accusatis.
in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius si necesse fuerit, concedendae sunt: quoniam et laicis hoc permissum
nullus saecularibus imbutum disciplinis ignorat: quanto magis sacerdotibus, qui superiores esse eis non dubitantur. Habetur
quoque
0428D III, qu. 9,
Habetur quoque.
in decretis
0428C sanctorum Patrum sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum judicare vel damnare, antequam accusatores, canonice examinatos,
praesentes habeat, locumque defendendi accipiat, id est, inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina et scelera.
IX. Ne cextra propriam
0428D III, qu. 9,
Nec extra propriam.
fiat provinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri,
quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in quae et imperialia pariter statuta concinunt. Criminum, inquiunt, discussio
ibi agenda est, ubi crimen admissum est. Nam alibi criminum reus prohibetur audiri. Et alibi in canonibus praecipitur: Quaecumque
negotia suis locis
0428D Africani Patres in epist. ad Coelestinum.
, ubi orta sunt, finienda sunt: et reliqua talia et his similia: salva tamen in omnibus
0428D apostolica auctoritate, ut nihil in his definiatur, priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet.
Et si quid eis grave intolerandumque acciderit, ejus semper exspectanda
0428D S. Leo, epist. LXXXIV.
censura. Neque enim proterve, aut stimulo suae cogitationis impulsus, et (ut saepe actum cognovimus) detrahere aut accusare
praesumat quemquam sacerdotum: quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice-legatione pro populo, Christi sanguine
redempto, funguntur.
0429A Causa enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse
0429D Conc. Rom. III, sub Symmacho.
judicio scimus reservandas,
qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam. Qui dicit:
Mihi vindictam, et ego retribuam. Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta. Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illi Christus intonuit, non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris.
Monet
0429D Anast. papa ad. Anast. Aug.
ergo beatus apostolus Paulus, ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare,
quam Deus:
Tu autem, inquit,
quare judicas fratrem tuum? aut cur spernis eum? Omnes enim stabimus ante tribunal Christi. Scriptum est enim: vivo ego, dicit
Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino.
Itaque
0429B unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. In hoc ergo non sibi quisquam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod
ad concordiam pertinet, aliud agat, unde unitas Ecclesiae dissipetur. Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione vel
judicatione vel damnatione fratrum, maximeque sacerdotum, qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore corpus Christi conficiunt:
Quia ob hoc venit ira Dei in filios dissidentiae, qui Christum persequuntur in suis membris.
Nolite, fratres, nolite effici participes
0429D Martini synodica, e conc. Lateran.
eorum, nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum. Magis autem redarguite talium coetus, qui extendere
moliuntur, quasi arcum, in fratres linguas suas.
Defendite ergo fratres, et omnes monete, ut armentur contra fratrum persecutores.
Confidimus autem de vobis
0429C
meliora et viciniora saluti: quia neque mors, quia neque vita, neque angeli, neque principatus, neque Virtutes, neque instantia,
neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia,
magistro gentes docente,
poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi, quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus.
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens his, qui pro eo fratribus auxilium ferunt, et oppressis
succurrunt atque in charitate collaborant.
Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit. Non autem simus subtractionis
in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem,
et
0429D supplementum fratrum.
Propter quod assumite armaturam Dei, ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus: et induite vos loricam justitiae,
calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi
ignea exstinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei, per omnem orationem, et obsecrationem
radicati et fundati, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata,
0430A dividentes corpus Ecclesiae bonum et integrum in tortuosas novitates. Monet ergo apostolus, non amplius nos invicem temere
judicare. Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condemnat: cum ei (ut paulo superius
praelibatum est) hoc specialiter privilegium reservatum sit.
Sed hoc judicate magis, inquit,
ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum. Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis, omnibus manifestum est, non debere episcopum damnari,
licet ejus perscrutetur opinio, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est, principis apostolorum Petri,
cognoscatur; utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque percipere meruit a Rege regum Christo Deo claves
0430B regni coelorum, ad aperiendum fidelibus et benevolis hominibus in eumdem Dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malevolis,
atque
0429D Forte, suorum sacerdotibus.
suis sacerdotibus, et sanctae Ecclesiae, suo pretioso sanguine redemptae, impugnatoribus sive nocentibus. Quod utique et
nos facere postulavit. Non
0430D Innoc. I, ep. II.
quod novi aliquid nunc imperatur: sed illud quod per desidiam aliquorum aut scienter aut negligenter transgreditur, deinceps
observetur ab omnibus: ut illa semper, quae apostolica et Patrum traditione constituta sunt, sub metu irrefragabili auctoritate
teneantur. Scriptum namque est in secunda ad Thessalonicenses Epistola, et ad Timotheum, apostolo monente:
State, et tenete traditiones vestras, quas didicistis, seu per verbum, seu per epistolam: Item
0430C alibi per prophetam:
Exspectavi quoque, sicut beatus Isaia intonuit,
ut facerent judicium: fecerunt autem iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem, omnes pios conturbantes. Et hoc scire debeant
0430D Martin. papa. consult. 2, conc. lateran.
, quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt: licet divitias bonitatis Dei, et sustentationis, et
patientiae contemnant,
ignorantes quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, secundum duritiem autem eorum et cor impoenitens, thesaurizant
sibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus.
Et alibi scriptum est:
Ego sum Dominus Deus vester: non facietis iniquitatem in judicio. Non accipies personam hominis, neque mireris vultum potentis.
Ab omni iniquo verbo recedes. Innocentem et justum non oppugnabis,
0430D
neque interficies. Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio, qui ea sibi vindicat, quae ei vindicare non licet. Ideo, quae huic sanctae
sedi
0430D 3,
dist. 17, Huic soli sedi.
concessa sunt, nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus, ut contemptor, judicari.
Itaque oportet negligentes
0430D Victor. Carthag. ad Theodorum papam.
propulsare, sed ita, ut nocentes non roborentur: et bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae
oppressi, taciturnitatis teneantur obnoxii.
0431A Itaque qui potest obviare
0431D 2, XXIII, qu. 3,
Qui potest obviare.
, et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est
0431D Felix III, epist. 1.
, quam favere eorum impietati. Nec enim caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.
Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati: ut per eam vias vestras dirigentes in eumdem inflexibiliter, omnibus occurratis oppressis
0431D Martini I papae, synodica cit.
, quia vobis creditur Dominus,
ad quem lapidem accedentes vivum, ab hominibus quidem reprobatum propter talium impietatem, a Deo autem electum et honorificatum,
super quem vos, tamquam lapides vivi, aedificamini in Dominum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales
hostias ipsi in odorem suavitatis.
Gratum enim admodum est sacrificium Domino oppressis omnibus subvenire: quanto magis illis de
0431B quibus ait:
Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit, et caetera. Libat
0431D Concil. Tolet. VIII.
quidem Domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa.
Sed et nunc, fratres, commendamus vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem in omnibus sanctificatis.
Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in ipso semper et in omnibus, ut unanimes
uno ore et uno corde honorificetis eum in concordiam et auxilium fratrum, qui potens est confirmare omnes, et consolari secundum
Evangelium ejus, et juxta revelationem mysterii temporibus aeterni taciti,
patefacti autem per Scripturas
0431D Idem Martin. papa, ibidem.
sanctas et Patrum orthodoxorum doctrinas, secundum praeceptum aeterni Dei, ad obediendum fidei, in omnibus cognitis nobis,
soli sapienti Deo, Domino
0431C nostro Jesu Christo, cum quo Patri et Spiritui sancto gloria, honor, et imperium et potestas in saecula saeculorum. Amen.
Dominus vos custodiat, dilectissimi fratres, incolumes semper. Data octavo kalendas Novembris,
0431D Non sunt in Fastis hi consules.
Flaviano et Stilicone viris clarissimis consulibus.
0431D Hanc sumptam esse ex can. 7 Hispal. Conc. II,
0432D ut etiam Leonis epist. 88 in veter. edit. monet Quesnell. dissert. 11.
Epistola III.
De Chorepiscopis, et qui iidem sint, aut si aliquid sint, aut nihil.
Dominis venerabilibus fratribus
0432D Falsa et haec epistola, judice Petavio, in Epiphan. pag. 278. Est in collectione Isidori.
, Prospero Numidiae primae sedis episcopo, Leoni, Reparato, Alexandro, Benedicto, Rufo, et omnibus caeteris, ubique in recta,
sancta, et apostolica fide consistentibus, orthodoxis episcopis, Damasus episcopus.
0431D Licet, fratres charissimi, vobis sunt nota patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertiam circa instituta majorum
0432D Innoc. I, epist. 4.
, ut cuncta quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis:
ut inde capiatis responsa, unde accepistis institutionem et normam recte vivendi. Unde et vos non immemores canonum esse recordamur,
0432A qui et id ipsum fieri praecipiunt. Non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquid desit, sed ut auctoritate sedis
apostolicae fulti, in nullo ab ejus devietis regulis. Igitur de chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis, quale sit
eorum ministerium, aut quid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel si liceat eos fieri, an non, quia audivimus
eos jam esse prohibitos; aut quid de his, qui jam ordinati reperiuntur, agendum sit, nil vobis certius respondere nobis videtur,
quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus; ut eis ad veniam nihil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri
ministerii, quod illicite assumpserunt; quia prohibiti tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis. Nimis
ergo eorum institutio improba,
0432B nimis est prava: quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant, omni auctoritate caret, et sacris canonibus
invenitur esse contrarium, atque ad totius
0432D Leo, epist. 33.
Ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio: et vacuum est et inane, quidquid in praedicto sacerdotii summi
egerunt ministerio. Quod ipsi iidem sint
0432D In Conc. Neocaesareensi.
, qui et presbyteri sufficienter invenitur: quia ad formam et exemplum septuaginta inveniuntur prius instituti. Sed quia (Deo
gratias) modo necessarii, sicut in primitiva Ecclesia, propter studium, quod erga pauperes exigebant, non sunt: et quia illicita
praesumebant; et quod agebant, actum non erat; et propterea multi in securitatem lapsi, ecclesiastico frustrabantur et fraudabantur
ministerio: et ideo
0432C tam ab hac S. sede, ut superius memoravimus, quam et ab omnibus totius orbis episcopis, a pontificalibus sunt remoti officiis.
Nam (ut nobis relatum est) quidam episcoporum, propter suam quietem, eis plebes suas committere non formidabant: et ut illicita
atque prohibita agant, iidem ea quae solis pontificibus debentur, sibi usurpant; et ipsi in sua quiete torpent, et curam sibi
a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat:
Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, et vocat eas nominatim, et cognoscit suas, et suae cognoscunt eum. Et idem:
Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. De mercenario autem quid dicat, bene nostis,
quia videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus
0432D
rapit, et dispergit oves, et reliqua. Pro talibus vero negligitur cura Ecclesiae, et ejus status perturbatur. Et ideo sunt prohibiti; in tantum ut
si aliqui ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu. Illi namque episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi
esse meretricibus similes, quae statim ut pariunt, infantes suos aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem
explere
0433A valeant. Sic et isti infantes suos, id est, populos sibi commissos, aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant,
id est ut pro suo libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit, liberius agant. Pro talibus enim animae
negliguntur, oves pereunt, morbi crescunt, haereses et schismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur, et
reliqua mala proveniunt. Non taliter Dominus docuit, nec Apostoli instituerunt: sed ipsi qui curam suscipiunt, ipsi peragant,
et ipsi proprios manipulos Domino repraesentent. Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit, ipse propriis
humeris reportavit, nosque idipsum facere perdocuit. Si ipse pro ovibus tantam curam habuit, ipse docuit, ipse curavit, ipse
sanavit, ipse propriis
0433B humeris reportavit, atque in tantum dilexit, ut etiam animam suam (multas sustinens injurias, multa opprobria, multasque
passiones) pro nobis traderet: quid nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere
negligimus, et aliis eas educandas tradimus? Corrigantur haec, fratres, necesse: quia
qui plus laborat, majorem mercedem accipiet
0433D 5, dist. 86,
Chorepiscopi tam ab hac.
. Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est, duodecim Apostolorum, et septuaginta
Discipulorum: unde iste tertius processerit, funditus ignoramus. Et quod ratione caret, exstirpare necesse est. Quod enim
episcopi non sint, qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis, omnibus patet: quoniam (ut bene nostis) prohibitum
0433C a sacris est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi. Si nomen non habent,
qualiter officium habebunt? Quidquid enim inter episcopos, aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est
(ut superius jam praelibatum est) ut irritum fiat: quia quod non habent, dare nequaquam possunt: praesertim cum nullum ex
septuaginta Discipulis, quorum speciem isti antequam prohiberentur (ut superius memoratum est) in Ecclesia gerebant, nil de
hoc, quod Apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur, legitur assumpsisse.
0433D Hispal. II.
Nec in lege Domini, quae Mosi ab ipso Domino legitur dictata, de his, quae summis sacerdotibus, id est, Mosi et Aaron erant
specialiter concessa, filii Aaron quidquam praesumebant.
0433D Nulli enim dubium est, quod Moses et Aaron soli, praecipiente Domino, in Tabernaculo Dei erigebant altare, soli ungebant,
soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia, quae ad summum sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in divinis
legitur Litteris, agebant: quoniam summi Domini sacerdotes erant, sicut de iis scriptum est:
Moses et Aaron in sacerdotibus ejus. Sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux Evangelii
0434A in nos, Dei gratia, manifeste coruscat, de his quae in summis sacerdotibus, id est, episcopis sunt, quorum figuram Moses
et Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta Discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant, nihil praesumere
debent, sicut nec illi quidquam de summi sacerdotii ministerio attingebant. Nam quod chorepiscopi antequam praefato prohiberentur
tenore, ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait:
Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam Septuaginta videntur esse
0433D In concilio Neocaesareensi, cap. 13, ex versione Dion. Exigui.
: et reliqua. Nec illud praetereundum nobis videtur, quod alibi in canonibus expressum est:
0433D In concilio Antioch., c. 10, ex ejusdem interpretatione.
Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi
consecrati
0434B
fuerint, et caetera. Nec ab re dictum perpendo, quamquam manus impositionem episcoporum perceperint; cum
episcoporum nomen pluralem in se contineat numerum, et apud grammaticos pluralis sit genitivus: videtur enim mihi, quod tunc, non ab
uno, sed a pluribus ordinabantur; quia nullatenus diceret,
episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum
episcoporum, pluraliter dictum sit, cum autem dixit chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi episcopum, et si villanus, quid
agit in civitate cum in una civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi? Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi
non fuerunt, cum et in modica civitate,
0434D Concil. Laodic., cap. 57.
vel in villa, aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis, ubi antea episcopi non fuerunt,
0434C ne vilescat auctoritas
0434D Cart. II, c. 2; Tolet. XII, 4.
et nomen episcopi, fuerint constituti, quid, rogo, erunt? Ecce nec locus cum ordinatione concordat, nec ordinatio cum loco:
quoniam si episcoporum manus impositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati? Ad villam, quia
χώρα, villa est apud Graecos. Et qualiter ad villam, si nec in castello aut in modica civitate licet fieri, rogo ut promatis:
et si promere non potestis, quis (scio) per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite, et eos
omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant, quibus eorum cassatur actio vel institutio. Unum, quod ab
uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ordinatio a canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos
0434D institui jubent. Aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinati, et aut in villa, aut in castello, seu in modica civitate,
aut omnino non in eo loco praefixi, quo juste episcopi fieri debent, aut dudum non fuerunt,
0434D Sardic. conc., c. 6.
ubi vilescat auctoritas et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero episcopo: cum (ut praedictum est) in una civitate
duo non debeant
0434D Nic. conc., c. 8.
consistere episcopi. Tertium, si absolute
0434D Chalced., c. 6.
fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia
0435A episcopali omnino carent auctoritate: et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem:
quia (ut praefixum est) ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est, Apostolorum et septuaginta Discipulorum. Sane si
nec episcopi sunt, quia pro praefatis causis episcopi esse non possunt: nec presbyteros se nominari volunt, quia amplius esse
ambiunt; atque plus quam septuaginta Discipuli fecissent (ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi, antequam
prohiberentur, a quibusdam stultis et sua quaerentibus, et non quae Christi Jesu, instituebantur), praesumere tentant, et
illicita atque prohibita agere praesumunt; nec hoc dici se volunt, quod sunt; rogo ut manifeste prodatis, quid sint: quoniam
aut aliquid sunt,
0435B aut nihil. Nam manifeste patet, quoniam episcopi non sunt. Et si episcopi non sunt, et presbyteri esse despiciunt, quid
erunt? Aut aliquid prorsus erunt, aut nihil: quia nihil potest esse, nisi habeat unde sit. Et si non habet unde sit, aut unde
originem ducat; nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit, quia inane est, et ut destruatur et cadat necesse est, quoniam
nihil est, et in nihilum reputabitur.
Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus: tunc necesse est, ut nihil sint ex his quae sacerdotibus debentur. Et
ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum (ut primo commeravimus) ut pro misericordia illis, qui humiliter hoc
ferre voluerint, nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum, idipsum
0435C confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant, et ministerio presbyterorum contenti sint,
atque mensae Domini tantummodo participes existant. Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineant, ut sacerdotes sint,
sed omni ecclesiastico funditus priventur honore. Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos aut subdiaconos,
nec virgines, nec altare erigere, nec ungere aut sacrare, nec ecclesias dedicare, nec chrisma
0435D Hispalensis II, cap. 7.
conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam in poenitentem reconciliare,
nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente
episcopo infantem
0435D tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare; nec eo praesente, nisi illo
0435D Gelas., epist. 9, cap. 7.
jubente, sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere aut salutare, nec plebem
exhortari;
0435D Apud S. Leonem epist. 88.
quae omnia solis pontificibus deberi, tam ex superioribus, quam ex aliis Patrum constitutis, aut sacris canonibus, edocti
estis. Et si necesse est quibusdam minus scientibus, doceri pleniter et instrui possunt,
0436A ut per hoc et discretio graduum
0435D Hispal. II, 7.
, et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur. Similiter et de presbyteris haec habeantur, ut sine jussu
0435D Laodic. 57; Tolet. I, 28.
proprii episcopi nil agant: quia quod rarum est, hoc et pulchrius esse videtur. Et si nomen vilescit pontificum, omnis status
perturbatur Ecclesiae. Triplex itaque in hac parte reatus est, quod et prohibita agunt, et quod sacrum ministerium talis consortii
vilitate polluitur, et episcoporum (quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet) jura solvuntur.
Quod autem solis
0436D Innoc. I, epist. 1, cap. 3; Actor. VIII; Conc. Paris. VI, an. 839.
Apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet: praesertim
cum nullus ex septuaginta Discipulis, quorum isti in Ecclesia
0436B speciem gerunt, legatur donum S. Spiritus per manus impositionem (ut praedictum est) tradidisse. Haec ergo, quia omni carent
ratione, nullus deinceps usurpet aut consentiat sacerdotum, qui noluerit a nostro sacerdotali collegio separari. Nec quod
a nobis extinguitur, et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, totius orbis episcopis jam extinctum est, apud
aliquos tenebrosis
0436D S. Leo, epist. 2 et 1, cap. 2.
seminetur radicibus: sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem dominicam ulla corrumpant zizania.
Ita enim fructum uberem Domini sacerdotes praestabunt, si ea, quae natam segetem enecare consueverunt, radicitus amputentur.
Cesset ergo, cesset tot vicibus prohibita et damnata praesumptio: nec imitentur summi sacerdotes
0436C mulieres meretrices, quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt: sed ipsi nutriant, ipsi Domino
suo fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos ei cum gloria repraesentent. Nam si Dominus leprosos, inter caeteras
ovium suarum curas, tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur? Aut cur nos ipsi, qui pastorale officium suscepimus,
aliis alendas tradimus? maxime cum Dominus Petro praeceptori nostro dixerit:
Si diligis me, pasce oves meas: et multa alia, et his similia. Nam benedictio, quam praedicti
0436D Capitul. lib. VII, cap. 187.
chorepiscopi ante suam prohibitionem, per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre, quam salutem. Et
illi qui pontificatus apicem non habebant, quomodo ea, quae non habebant, dare poterant?
0436D quoniam nihil in
0436D Innoc., epist. 22, cap. 3.
dante erat, quod ille posset accipere. Aut quis hominum, licet et more humano loquamur, dare potest quod non habet? Praesertim
cum pontifices non erant, ea quae solis pontificibus debentur, dare non poterant. Et propterea magis vulnerabant capita, quae
per manus impositionem tangebant; cum ea, quae eis collata non erant, per aliquam benedictionem darent. Et ideo, quidquid
ex supradictis ministeriis pontificalibus praesumebant,
0437A irritum erat, et nihil tactis proficiebat: sed magis, juxta prophetam,
maledictionem pro benedictione (si ratum est dicere) conferebant. Quapropter per illam illicitam manus
0437D 25, I, qu. 7; et 3, IX, qu. 1,
Per illicitam manus.
impositionem, ut paulo superius praelibavimus, vulneratum
0437D Idem Innocent. loco cit.
caput illi qui videbantur aliquid accepisse, habebant. Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa
sanetur macula: id est, reiterari necessum est quod legitime actum aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit.
Nam quomodo honorem possit retinere, qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum:
cum ille, qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest jura tribuere: nec hoc sibi poterant vindicare, cujus
capaces per hoc quod illis obstiterat,
0437B non fuerunt. Hujus ergo discussionis
0437D S. Leo, epist. 1, cap. 2.
curam nobis specialiter vindicantes, ita misericordiam irrogamus, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, ne
talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur: quia ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status,
salubri dispositione attributus vel adornatus; ita non levi nos moerore contristat, quoties aliqua contra instituta canonum
vel ecclesiasticam disciplinam praesumpta aut commissa cognoscimus. Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illi, qui
nos speculatores esse voluit, nos excusare non possumus; si ejus Ecclesiam, quae nobis generaliter commissa est, in quantum
praevalemus, puram a tam illicitis superstitionibus non custodiamus: quia non
0437D S. Leo, epist. 4, cap. 2.
aliter unus
0437C grex et unus pastor sumus, nisi, quemadmodum Apostolus docet,
Idipsum dicamus omnes: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia. Nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem
0437D Martinus papa, consult. 1, conc. Later.
amaritudinis sursum germinantem (sicut hoc, ut asseritis, modo facit), ne nocere valeat, aut episcopale ministerium vilescere
faciat per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt ab eo praepositi, unusquisque
pro viribus exstirpare festinet: et ipse qui pro suis ovibus est aeterno judici rationem redditurus, eas fovere et educare
decertet. Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur:
Ego sum Pastor bonus, et cognosco oves meas, et voco eas nominatim, et cognoscunt me meae; et reliqua. Et
0437D iterum monente
0437D S. Leo, epist. 4.
Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctificationis imbuitur, is Christi
oves, qui Christum amat, diligenter et cum magna cura pascat: quoniam ipsius sanctae sedis, cui per abundantiam divinae gratiae
praesumus, amore et reverentia coarctamur; ut tantae superstitionis, quae nullius (ut saepe dictum est) fulcitur auctoritate,
periculum, quantum possumus, declinemus; ne beati magistri nostri Petri
0438A et summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis: quoniam omnis negligenter pascens
toties sibi commendatum Dominicum gregem, convincitur summum non amare Pastorem, nec ejus se velle discipulum fieri, cujus
exempla negligit imitari. Nam
0438D S. Greg., epist. 43, lib. VIII.
gratia prorsus major acquiritur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo pastoris. Nam et beatum Jacob
0438D Idem, epist. 48, lib. VII.
, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus:
Viginti annis fui tecum: oves tuae et caprae steriles non fuerunt: arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi
tibi. Ego damnum omne
reddebam: et quidquid furto perierat, a me exigebus: die nocteque aestu urebar et gelu: fugiebat somnus ab oculis meis. Si ergo sic laborat et vigilat qui pascit
0438B oves Laban, quanto labore, quantisque vigiliis debet intendere, qui pascit oves Dei. Sed in his omnibus ipse nos instruat,
qui pro suis dedit ovibus animam; et adjuvet nos, ut de his qui nobis commissi sunt
0438D Idem Gregor., ibidem.
, fructum multiplicem ac mensuram superfluentem ad aeterna gaudia reportare concedat. Tantusque vos beati
0438D Idem, epist. 97 ejusdem lib. VII.
Petri Apostolorum principis amor incendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes
et illicita atque prohibita praesumentes, sanctis vestris studiis summo redintegrare cum desiderio festinetis: qualiter animae
pretioso Christi sanguine redemptae, eorum non pereant deceptione. Restat etiam, quod per ostium hi nequaquam subintrarunt,
quia non habebant ostium per quod ingrederentur: quia (ut dictum est)
0438C si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt: per quod ostium intrabunt, cum hi tantum duo ordines in Ecclesia
leguntur, nec amplius ad pastorale officium aliquod patet ostium, per quod pastor intret? Audite, fratres, non me, sed ipsam
dicentem Veritatem:
Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro, et reliqua. Cum etiam egregius praedicator dicat:
Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est: cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantum inveniantur posita, quidquid amplius positum in his inveniatur, stare nullatenus
poterit. Et ideo, cum omnibus suis fundamentis, et actionibus, atque radicibus ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare
nec germinare
0438D valeat. Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium: quia summa necessitas est saepius
prohiberi, quod toties, ut a vobis cognovimus, illicite usurpatur: et quoniam veritas
0438D Zozimus, epist. 1, cap. 2.
saepius exagitata, magis splendescit in lucem: et quod toties repetendo admonetur, minus usurpatur. Super his enim multa
jam ab antecessoribus nostris dicta sunt: a quibus ipsi, sicut nunc a nobis, ita olim ab eis damnati et prohibiti sunt. Ideo
saepius repetentes,
0439A omnes monemus, ut vitent hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a Sacerdotali ministerio, ut rebelles,
fieri alieni. Quod ita demum probare poterimus, si tales extirpare, et non eis favere decertaveritis: et ita in postmodum
de tali re querela cessabit, quia
0439D S. Leo, epist, 1, cap. 5.
contumeliae studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur. Omnia
0439D S. Coelest., epist. 1, cap. 1.
haec decretalia, et cunctorum praedecessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata
sunt disciplinis, ita a vobis et omnibus episcopis, ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis
in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret. Et merito
nos, qui summa Ecclesiae tenere debemus
0439B gubernacula, causa respicit, si silentio faveamus errori. Datum kalendis Junii,
0439D Non sunt in fastis hi consules.
Libio et Theodosio viris clarissimis consulibus.