DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
LIBER II DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE ELEMENTORUM.
Quare secundum praedicta quaedam reiterantur, et quaedam non.
Sed tunc oritur nobis quaestio ex praedictis, quare ita esse videtur ut dictum est: verbi gratia, quod aqua et aer et circuli in circuitu generantur ? Et siquidem nubes erit, oportet etiam pluere : et si pluet, oportet nubem esse, cum sol continue veniens extrahat vapores elevatos. In quibusdam non est sic : quia homines et animalia non reiterantur in seipsos, ut rursus generetur idem quod praeterit ex posteriori generato : quia non est necesse si. pater tuus generatus est, te generari, licet e converso sit necessarium quod si tu generatus es, quod etiam pater tuus generatus sit. Solutio autem hujus quaestionis est, quia in talibus est generatio secundum rectum, et non secundum circulum: quia sicut supra di- ximus, ubi utrumque terminorum non est tota materia ad alterum, ut uno motore diversimode se habente educatur utrumque de utroque. In his generatio non est circularis sicut in te et patre tuo : quia pater tuus non est tota materia ad tui generationem, sed materia tui deciditur de ipso : et ideo in eo est motor decidens, hoc est, formans id unde tu generaris, et non e converso : quia nihil est in aliquo sicut potentia et materia, nisi quod totum est in illo, et uno motore educitur de ipso, sicut in nono primae philosophiae est manifestum : et ideo unumquodque elementorum est in. alio sicut in potentia : quia unumquodque educitur ab altero.