7. In Translatione s. Agathae.
39. De beato Arnulphi) Villariensi.
56. In Translatione s. Birgittae.
61. In Ordinatione s. Bonifatii.
69. De s. Christino cum fratribus.
78. De ss. Chrysanto et Daria.
74. In Translatione s. Clarae.
84. De ss. Desiderio et Reginfrido.
86. In translatione s. Dominici.
85. In Translatione s. Matthaei.
86. De ss. Maximo, Juliano, Felicitate et Innocentio.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Haec ad laudem summi regis
exsultet ecclesia
Cosmae atque Damiani
colendo sollemnia.
2. Exorti sunt uno die
illustri progenie,
Uno quoque sunt renati
sacrato baptismate.
3. Sese namque mancipantes
in praeceptis Domini
Toto nisu respuerunt
blandimenta saeculi.
4. Adflictique per diversa
tormentorum genera
Meruerunt gloriosi
vehi super aethera.
5. Terrea linquentes
excelsaque regna petentes
Vivunt in Christo
superna luce fruendo.
Ad Magnificat.
A. Cosmam atque Damianum
veneremur martyres,
Qui virtute meritorum
micuerunt celebres
Et praesentis vitae pompas
respuendo noxias
Gloriantur et exsultant
in caelesti patria.
A d Matutinum.
Invitatorum.
Adoremus venerantes
regem regum Dominum,
In quo refulget corona
gloriosa martyrum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. In Aegea civitate
orti prole nobiles
Cosmas atque Damianus
exstiterunt proceres.
2. Hos uno ortu geminos
felix mater edidit,
Adultos quos studiis
literarum tradidit.
3. Docti vero dominicis
exemplis et apice
Ad arcem summae virtutis
meruerunt scandere.
Responsoria.
1. Gloriosa celebrantes
martyrum sollemnia
Cosmae atque Damiani
recolamus merita,
Quibus carne resoluti
petierunt aethera,
V. Angelica quoque saepti
turma lucidissima.
2. Hi medicinalis artis
periti industria
Hominibus iumentisque
dabant refrigeria,
V. Imitantes quidem regis
aeterni vestigia.
3. Cumque sancti memorati
pollerent virtutibus,
Toto corde praeoptabant
coniungi martyribus,
V. Ut cum Christo fruerentur
gaudiis caelestibus.
In 2. Nocturno.
Antipionae.
1. Vigebat quidem in illis
virtus parsimoniae,
Quamvis adhuc fruerentur
annis pueritiae.
2. Transcendentes servi Dei
iura puerilia
Toto corde sequebantur
sanctitatis opera.
3. Erant namque castitatis
pollentes virtutibus
Veracesque in sermone,
bonis compti moribus.
Responsoria.
1. Sanctos Dei cohortando
Lysias sacrilegus
Iubet, ut vanis parerent
idolorum cultibus
V. Relictisque summi regis
sacris visionibus.
2. Contemnentes sancti fratres
praesidis imperium,
Firma petra solidati
superant eculeum,
V. Inde grates Deo caeli
pura mente referunt.
3. Exsuperant ignes
sancti flammasque voraces,
Praeside prostrato
pia dant iubilamina Christo,
V. Sic quoque falsorum
spernunt simulacra deorum.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Sistentes ergo devoti
divinis officiis
Sancti fratres se intimis
domabant ieiuniis.
2. Gaudii vitae praeseutis
calcata lascivia
Gestabant super adflictos
pietatis viscera.
3. Supernae largitionis
iam repleti gratia
Distribuebant infirmis
multa beneficia.
Responsoria.
1. In mare merguntur
Cosmas sacer et Damianus,
Angelicis manibus
gaudentes inde trahuntur,
V. Hinc referunt laudes
regi Christo iubilantes.
2. Athletae Domini
crucis, en, suspendia passi
Et lapidum noxas
contemnunt atque sagittas,
V. Vincunt carnifices
prosternunt atque lictores
Et reddunt animas
Iesu Christo pretiosas.
3. O medici fortes,
caelesti luce fruentes,
Mentibus infirmis
medicamen fundite nostris,
V. Ut per vae mundi,
per vos quoque viribus aucti
Constanter vitam
mereamur adire supernam.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Gloria sublimis
sit Christo lausque perennis,
In quo vir sanctus
Cosmas nitet et Damianus,
2. Bi Domino teneris
gemini placuere sub annis
Fulgentes rutilis
meritis velut orbita solis.
3. Sanant aegrotos,
pellunt medicamine morbos,
Lumen dant caecis,
succurrunt daemone fessis.
4. Illorum meritis
homo, quem deceperat an-
guis,
Fit mox incolumis,
gaudet plebs inde fidelis.
5. Laudes sanctorum
pangamus, Christe, tuorum,
Pro quorum precibus
surrexit de nece functus.
Ad Benedictus.
A. Inclite Cosma, vale,
salveque, sacer Damiane,
In quibus enituit
laurea martyrii,
Sumite nostrarum,
petimus, iubilamina laudum
Et nobis medicam
ferte salutis opem.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Iam sacer aetberea
Cosmas refulget in aula
Exsultans Domino
cum fratre suo Damiano,
Hinc quoque dulcimodas
illorum psallimus odas,
De quorum meritis
terrae congaudeat orbis.