OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

I.

Scotus in prima quaestione prologi, respondendo ad quaesitum, dicit intellectam esse passivum naturaliter ad quamlibet cognitionem, etiam Dei, et quod in hoc non est aliquod miraculum, nec aliqua supernaturalitas. Hujus oppositum habet in 19. quaestu quodl. quod ad formam supernaturalem non est habitudo naturalis.

Solutio, dicendum est, quod ista forma comparata ad passivum non est supernaturalis ; comparata, vero ad agens a quo recipit, tunc forma sive cognitio dicitur esse supernatu- ralis.

Dicas iterum, intellectum passivum ad duo posse comparari : Primo ad actum quem recipit, et sic nulla est supernaturalitas. Secundo modo ad agens a quo recipit, et tunc omnis cognitio, quae non potest causari ab agente et phantasmate, est sibi supernaturalis.

Vel dicas, quod ad formam supernaturalem non est aptitudo naturalis activa, est tamen aptitudo naturalis passiva ; sic autem quod est talis passiva, vel sic, quod non est aptitudo naturalis, sed bene potentia naturalis ; differt enim potentia et aptitudo.

Vel dicas, quod licet ad formam supernaturalem non sit aptitudo naturalis, est tamen ad eam potentia obedientialis.

II.

Scotus in prima quaestione prologi

dicit, quod intellectus possibilis non est aptus natus moveri ab intellectu agente et a phantasmatibus ; hujus oppositum habet in 3. d. q. 1.

Solutio, dicas quod id quod hic habet Doctor, habet veritatem de motione mediata, et non de immediata ; nihil enim aliud volebat Doctor in prima q. prologi, nisi quod pro statu isto oportet habere recursum ad phantasmata, et ideo dicendum est quod phantasmata movent intellectum possibilem causando in eo partialiter tantum speciem intelligibilem.

III.

Scotus in 1. q. prologi respondendo ad quaestionem dicit, quod essentia divina est motiva nostri intellectus ; hujus oppositum habet in 14 quaest. quodlibetali art. 2. ubi dicit quod essentia divina non potest esse objectum motivum intellectus creati.

Solutio, dicas quod Scotus in 14. q. quodl. vult quod essentia non sit motivum objectum intellectus creati naturale, ita quod naturaliter eum possit movere, sicut naturaliter movet intellectum divinum, et hoc est verum ; in prima vero q. prologi vult quod possit movere libere et contingenter, et debet intelligi non essentia pure, sed essentia volens, seu essentia cum voluntate.

IV.

Scotus in 1. q. protogi solvendo primum argumentum, attribuit activitatem et intellectionem intellectui agenti ; hujus oppositum communiter tenetur in via Scoti.

Dicas, quod intellectus agens causat intellectionem mediate, partialiter tamen, in quantum partialiter causat speciem intelligibilem.

V.

Scotus in 1. q. prologi, dicit quod ens non continet virtualiter suam passionem ; hujus oppositum habet in eadem quaestione paulo inferius, et inquit quod eam continet virtualiter.

Solutio, dicas, quod si ens aliquam passionem virtualiter contineat, non est dicendum ens virtualiter continere passionem suorum inferiorum, sed concedit Scotus ens virtualiter continere tantum passionem suam, et non aliam ; et cum dicitur, subjectum virtualiter continet suam passionem, loquitur de subjecto, ut est species specialissima, et non de quocumque alio subjecto.

VI.

Scotus in 1. q. prologi, dicit quod termini communissimi sunt nobis primo noti ; hujus oppositum habet in 1. d. 3. q. 1. ubi dicit speciem specialissimam esse primum notum.

Solutio, duplex est cognitio, confusa et distincta. Termini communissimi sunt utique nobis primo noti notitia distincta, species vero specialissima est nobis primo nota notitia confusa. Nota quod prima principia nobis dicuntur naturaliter nota, id est, terminis cognitis, non possumus illis non assentire, et naturaliter inclinamur ad eis assentiendum, et non debet intelligi quod sint nobis natu raliter nota, id est, quod eorum co gnilio sit nobis insita a natura.

VII.

Scotus dicit in 2. q. prologi, quod solus Deus potest hominem docere : sed hujus oppositum habet in 2. d. 11. ubi dicit, quod Angelus potest verius hominem docere, quam facial homo.

Solutio, ita debet intelligi, quod Angelus non potest hominem docere immediate, sicut facit Deus, quia Angelus non potest hominem docere circa ea quae sunt fidei, nisi prius ipse Angelus ab eodem doceatur.

VIII.

Scotus in 2. q. prologi solvendo tertium argumentum principale, dicit quod multi sunt actus, de quibus ignoramus an sint peccata mortalia, vel non ; hujus oppositum habet in 4. d. 30. in corpore quaesiti.

Solutio, dicas quod Scotus, in 2. q. prologi, ita intendit, dato quod tales actus sunt dubii, ex hoc tamen non est dubia via salutis, et sic sufficiebat in eadem quaestione Scotum docere, quomodo Theologia sit sufficienter tradita, etiam concesso quod illi actus sunt dubii. Non tamen intelligit Scotus affirmare illos actus esse dubios, sed tantum vult habere viam salutis, non esse dubiam, et sic ista doctrina est sufficienter tradita ; sed utrum sint isti actus dubii ? dicas quod non, ut habet Scotus in quarto, quoniam de quocumque actu peritus

Theologus satis judicabit an sit contra legem dictum, aut factum, aut concupitum, et sic judicabit an sit peccatum, vel non, ut patet in definitione peccati.

IX.

Scotus dicit in 3. q. prologi, quod subjectum nullibi verius cognoscit, quam in illa scientia, in qua est subjectum ; hujus oppositum habet in2. dist. primi quaest. 2. et in quaest. collaterali de subjecto, in qua quaerit de subalternatione scientiae.

Solutio, dicas primo, quod hoc dictum Scoti habet veritatem, comparando scientiam particularem ad aliam particularem, ut est in proposito ; sed non habet veritatem, comparando scientiam particularem ad scientiam communem, ad quam stat resolutio omnium scientiarum particularium.