OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

CCXX.

Scotus in 1. sent. d. 3. q. 7. dicit contra D. Thomam quod intellectio esset effectus aequivocus, si species esset (ausa totalis ; ergo similiter quando est partialis. Oppositum habet in eadem dist. et quaest. ubi dicit, quod species intelligibilis assimilatur intellectioni formaliter, id est, univoce ; ergo intellectio erit effectus univocus ; igitur non erit effectus aequivocus, ut ipse dicebat contra Divum Thomam.

Solutio, dicas quod tam intellectus quam species dicuntur causae simpliciter aequivocae respectu intellectionis ; dicitur tamen quod ipsa assimilatur formaliter intellectioni ex hoc, quia est causa magis proxima, et magis specificativa intellectionis, nam una intellectio dicitur proprie distingui specie ab alia intellectione, quia est ab objecto tali specie distincto ab alio ; intellectus vero dicitur magis assimilari virtualiter, quia est causa magis remota, tum etiam quia non proprie specificat intellectionem, nec proprie dicitur talis intellectio, quia talis intellectus, sed quia talis objecti.

CCXXII.

Scotus in 1. d. 8. q. 3. dicit quod intellectus actu suo non potest causare nisi relationem rationis ; hujus oppositum habet in 1.d. 3. q. 4. et d. 36. ubi dicit, quod intellectus divinus actu suo producit omne ens in esse cognito ; et tamen illud esse cognitum non est sola relatio rationis, ut habet ipse in 1. d. 35. et 36. et in 2. d. 3. et 18. ubi vult expresse etiam in d. 43. quod intellectus divinus actu suo producit quodlibet ens inesse possibile, et tamen illud ens possibile non est sola relatio rationis, imo est ens quidditativum.

Solutio, dicas quod actus intellectus divini potest dupliciter considerari : Uno modo ut tantum respicit objectum in se. Alio modo, ut respicit objectum inquantum cognitum, et hoc secundo modo non potest causare nisi relationem rationis, quia objectum inquantum cognitum dicitur tantum habere esse diminutum, et ut sic in ipso tantum sunt nata causare entia rationis ; et hoc modo intellexit Scotus in d. 4. q. 31. primo vero modo intelligit Scotus in omnibus aliis locis supra citatis.

CCXXII.

Scotus in 1. d. 8. q. 3. dicit quod intellectus divinus cognoscit creaturas ab aeterno ; hoc enim videtur falsum, quia non fuerunt existentes in propria existentia. Secundo dicit quod intellectus divinus cognoscit intentiones secundas causatas in creaturis ; hoc fieri non posse videtur, cum in se nec existant, quia existentia est entis realis, nec fundentur in aliqua re existente, inquantum existente, sed in re cognita, vel comparata in quantum hujusmodi. Tertio dicit Scotus quod intellectus divinus cognoscit relationes rationis causatas ab ipso ab aeterno ; hoc parit difficultatem, nam si cognoscit relationes rationis, vel cognoscit illas abstractive, vel intuitive ; sed neutro modo, quia non sunt existentia, ergo intellectus divinus non cognoscit relationes rationis.

Solutio, dicas intellectum divinum posse cognoscere intuitive, convenit tripliciter, et hoc actu recto : Primo, ut objectum primarium in se formaliter existens virtute propria suo modo movens, sive quasi movens ; et sic cognoscit intuitive essentiam suam. Secundo, tanquam objectum non primarium, nec eminenter contentum in essentia divina, nec etiam sua ratione formali aliquo modo movens intellectum divinum ad cognitionem sui, ut proprietates hypostaticae et relationes divinae ad intra cognoscuntur virtute essentiae intuitive, et non dicuntur eminenter contineri in illa propter perfectam identitatem illarum realem cum essentia divina. Tertio, tanquam objectum secundarium eminenter contentum in essentia divina, quia ipsa est perfectissima ratio cognoscendi omnem creaturam maxime in esse quidditativo, licet existentia earum, cum sit mere contingens, sequatur determinationem divinae voluntatis, dicatur sic cognosci, et ostenditur ab essentia divina, et hoc post determinationem divinae voluntatis ; et sic cognitio intuitiva terminatur ad aliquod existens in propria existentia, aut ad aliquod, quod licet non sit existens in propria existentia, tamen eminenter secundum suam totam entitatem continetur in alio vere existente, quod erit causa talis cognitionis, et sic creaturae quidditative cognoscuntur ab intellectu divino ab aeterno, et hoc virtute essentiae eminenter continentis illas.

CCXXIV.

Scotus in 1. q. Universalium dicit quod arguere a concretis ad abstracta ultima abstractione non valet argumentum, nec tenet consequentia ; hujus oppositum videtur habere in 1. d. 8. q. 3. ubi videtur concedere quod ista possit esse vera : Humanitas est animalitas, quia humanitas ut humanitas, non excludit illa quae sunt de ratione ejus quidditativa ; cum ergo animalitas sit de quidditate hominis, ista erit vera : Humanitas est animalitas.

Solutio, dicas quod non dicit Doctor quod illud quod est de quidditate alicujus, possit praedicari de eo ultimata abstractione ; sed si praedicaretur, et praedicatio esset vera, non posset esse vera, nisi in primo modo dicendi per se ; nullo enim modo posset esse vera praedicatione identica, quia unum extremum non includeret aliud per realem identitatem, et sic contradictio nulla.

CCXXV.

Scotus in 4. q. Universalium, ex propria sententia tenet syllogismum subjectum adaequatum esse in Logica ; hujus oppositum habet in 2. q. libri Priorum, ubi dicit quod Syllogismus non est subjectum in tota Logica, quia non est commune ad omnia in Logica considerata, quia non ad definitionem, neque divisionem, neque enthymema, neque inductionem.

Solutio, dicas quod quando Scotus in 2. q. Priorum, negat Syllogismum subjectum adaequatum esse in Logica, quia non est commune ad omnia in Logica considerata, verum est quantum ad communitatem praedicationis ; et dum dicit 4. q. Universalium syllogismum subjectum adaequatum in tota Logica, quia est communis omnibus in Logica consideratis, verum est quantum ad communitatem considerationis et applicationis.

CCXXVI.

Scotus in dist. 3. q. 1. contra Thomam, dicit quod negatio non potest inesse alicui, nisi per aliquam affirmationem ; hujus oppositum habet in

23. q. unica, primi, ubi dicit quod negatio potest esse communis pluribus, et negatio ejusdem rationis, et tamen non inest illis pluribus per aliquam affirmationem communem illis, sive per aliquid positivum commune illis.

Solutio, dicas quod Scotus in 3. d. q. 1. primi, dicit quod negatio non praedicatur de aliquo, nisi praesupponat aliquam affirmationem in illo, sicut non lapis non convenit homini, nisi propter aliquam affirmationem, sive propter aliquam realitatem positivam existentem in homine, cui affirmat repugnatio lapidis ; et sic dicit in 23. d. q. unica, 1. quod illa negatio communis non potest competere infericri, nisi per aliquid positivum, vel affirmationem in illo ; et non est necesse quod competat sibi per aliquid positivum commune inferioribus. Secundo dicit quod negatio ejusdem rationis dicitur, quae repugnat affirmationi unius rationis, nam affirmatio lapidis repugnat animali ; ergo negatio opposita illi competit animati.

CCXXVII.

Scotus in 1. d. 25. q. unica dicit quod paternitas et filiatio in creaturis ex natura rei conveniunt in aliqua realitate, puta relationis, et per aliquid ex natura rei ; hujus oppositum videtur habere in eadem distinctione et quaestione citatis, ubi dicit quod in divinis non est aliqua relatio, quae ex natura rei sit contrahibilis.

Solutio, dicas quod non est simile in creaturis, et in divinis, quia in divinis paternilas, ut paternitas, est in ultima actualitate ; nec enim ibi est aliqua relatio, quae ex natura rei. sit contrahibilis, ideo ab illis tantum potest abstrahi conceptus communis dictus in quid, non quod ex natura rei detur aliquod commune in quid, sed dicitur ille conceptus in quid ex hoc, quia est abstractus a realitatibus quidditativis.

CCXXVllI.

Scotus in 1. d. 26. q. unica, dicit quod non potest esse terminus formalis generationis ; hujus oppositum habet in eadem distinctione et quaestione citatis, ubi dicit quod relatio, potest esse terminus alicujus relationis, et simpliciter negat de relatione intrinsecus adveniente, et tamen filiatio est relatio intrinsecus adveniens.

Solutio, dicas quod Scotus in 3. d. 1. q. 1. loquitur tantum de relatione, quae de necessitate oritur positis fundamento et termino ; filiatio autem in divinis non oritur ex natura extremorum, quia ipsa constituit filium ; vult ergo dicere Doctor quod relationi ut relatio est, repugnat esse terminum formalem alicujus productionis, licet alicui in particulari repugnet.

CCXXIX.

Scotus in d. 2. 1. vult quod prima causa ex hoc quod continet virtualiter causalitatem secundarum causarum, dicatur perfectior ; hujus oppositum habet in 25. 1. q. unica, ubi dicit quod causalitas, quae continet formaliter est perfectior.

Solutio, dicas quod aliqua est continentia virtualis, quae est perfectior formali, sicut causa aequivoca dicitur perfectior ex hoc quod continet effectum virtualiter, quam si contineret formaliter ; et similiter dicitur causa prima perfectior ex hoc quod virtualiter continet caliditatem Solis, quam si illam haberet formaliter. Aliqua vero est continentia formalis, quae dicitur perfectior continentia virtuali, nam perfectior est in Deo habere sapientiam formaliter, quam habere virtualiter, et hoc modo loquitur Scotus in d. 26. q. unica.