OPUSCULUM DE 243 CONTRADICTIONIBUS, QUAE IN SCOTI OPERIBUS APPARERE VIDENTUR, QUARUM SINGULIS SUAS ADHIBET SOLUTIONES.

 I.

 X.

 xx.

 XXX.

 XL.

 L.

 LX.

 LXX.

 LXXX.

 LXXXX.

 C.

 CX.

 CXX.

 CXXX.

 CXL.

 CL.

 CLX.

 CLXX.

 CLXXX.

 CLXXXX.

 CC.

 CCX.

 CCXX.

 CCXXX.

 CCXL.

XXX.

Scotus in 8. q. 4. et in 2. d. 2. q. 8. et d. 6. q. 2. et d. 7. et 12. q. i.et d. 29. 30. 34. ejusdem 2. et in 3. d. 23. 33. et in 4. d. 49. q. 9. habet quod in cujus potestate est agere, in ejus potestate est modus agendi ; hujus oppositum habet in 1. dist. 1. quaest. 2.

XXXI.

Insurgit pulchrum dubium, an beatitudo viae, credita tamen, et beatitudo patriae, sint ejusdem speciei.

Scotus in 4. d. 49. q. 5. licet videatur circa hoc esse problemalicus, tamen declinat ad hanc partem, scilicet quod sint distinctae specie, et dicit quod ista pars, scilicet quod differant specie, est probabilior, et dicit dato quod sit eadem potentia et idem objectum, tamen sola diversa approximatio facit actus specie distinctos; et quod differant specie expresse habet Doctor in 2. d. 26. et 2. Metaph. 3. sed expressius et clarius, et magis affirmative et determinative tenet quod differant specie, et ibi valde egregie docet quomodo stante identitate potentiae et objecti, sola diversa approximatio facit differre specie, et ita est tenendum in via Scoti, quod differant specie.

Sed dices contra, Scotus in 1. d. 3. q. 7. dicit quod intellectio distincta et confusa albi sunt ejusdem rationis.

Dicas primo, quod sunt ejusdem rationis objeclivalis, sed non ejusdem rationis simpliciter.

Secundo dicas, quod Scotus in 1. d. 3. q. 7. arguit ad hominem.

XXXII.

Scotus in 2. d. 4. et 5. q. 1. vult quod voluntas Beati velit actum beatificum immutabiliter ; hujus oppositum habet in 1. d. 1. q. Ii

Solutio, dicas quod Scotus ibi arguit ad hominem. Secundo, quod ibi loquitur communiter. Tertio quod loquitur, scilicet isto sensu, id est, quod ille actus nunquam interrumpitur. Quarto dicas, quod loquitur in respectivo sermone, quia comparat ibi actum beatificum ad actum meritoriam in via, et respectu illius potest dici ille actus beatificus immobilis, seu quod voluntas immobiliter vult illum.

XXXIII.

Scotus dicit quod voluntas elevata non necessario fruitur objecto beatifico, quantum sit ex parte sua ; sed hujus oppositum videtur habere in 4. d. 49. q. 7.

Solutio, dicas voluntatem supernaturaliter elevatam velle immutabiliter frui fine ultimo, sive objecto beatifico,

potest dupliciter intelligi : Uno modo ex parte voluntatis, et sic semper manens libera libere fruitur objecto beatifico. Alio modo potest considerari voluntas ex parte objecti beatifici, et sic voluntas necessario fruitur. Contra, Scotus in 4. d. 49. q. 7. dicit quod non est in potestate animae videre, et non gaudere ; ergo non est in potestate ejus quod videat, et non fruatur. Dicas quod delectatio non est fruitio, sed passio quaedam sequens visionem, et sic absolute potest visio separari a gaudio, sine contradictione. Dices, ergo videret, et non gauderet. Dicas quod hoc est verum, sed hoc non est in potestate sua, sed divina, quae causat visionem, et non gaudium.

XXXIV.

Scotus in i.d.i.q.5. dicit quod peccator peccans fruitur seipso ; hujus oppositum habet in eadem q. 3. Ulim primae distinctionis, ubi dicit quod fruitur actu suo, ut objecto.

Solutio, dicas quod ille actus potest comparari ad duo : Primo ad objectum, et sic peccator fruitur actu, et non objecto. Secundo potest comparari ad subjectum, scilicet ad peccatorem, et sic fruitur objecto, scilicet ipsomet peccatore, et non actu. Secundo dicas quod quando Doctor dicit quod peccator fruitur actu peccandi, loquitur improprie de fruitione, quae est amore inhaerere alicui rei propter se ipsum.

XXXV. Scotus in 1. d. 2. q. 2. dicit definitum et definitionem dicere alium et alium conceptum ; hujus oppositum habet in 8. d. primi, q. 2.

Solutio, dicas definitionem et definitum posse dupliciter accipi : Primo, pro terminis, sive pro conceptibus, et hoc modo definitio et definitum differunt realiter prout definitio et definitum accipiuntur pro conceptibus, seu notitiis existentibus in mente. Secundo, possunt accipi pro conceptibus signatis, et sic tantum distinguuntur ex natura rei. Dices, Scotus in 8. d. 1. q. 2. et in 1. quodl. a. 1. dicit quod definitio et definitum dicant eumdem conceptum, et ita videtur repugnare his, quae hic dicuntur, scilicet quod definitio et definitum sunt alterius, et alterius conceptus.

Solutio, dicas, definitionem posse accipi dupliciter : Primo, tantum pro ipsis partibus definientibus simul sumptis, et sic partes definitionis distinguuntur ex natura rei a definito, loquendo de definitione Metaphysica, capiendo definitionem pro quidditate resultante ex partibus definientibus, hoc modo definitio est idem omnino ex parte rei cum definito. Alio modo sumitur definitio pro definitione Physica, et sic accepta distinguitur realiter a definito, quia totum Physicum distinguitur realiter a partibus. Vel dicas, definitionem et definitum dicere unum conceptum realiter, non autem formalitcr.

XXXVI.

Scotus in una q. Collaterali, 3. q. prologi inquit quod ad propositionem per se nolam sufficit confusa notitia terminorum ; hujus oppositum habet in 1. d. 2. q. 2. et d. 3. q. 2. et in 3. d. 24.

Solutio, dicas Doctorem intelligere in scientiis specialibus, nempe quod ex conceptu confuso terminorum fiunt propositiones per se notae, ut in Physica et Geometria, sed non in Metaphysica, quia cum sit scientia, ad quam stat resolutio aliarum, requiritur quod nemini sint distincte cogniti.

XXXVII.

Scotus in primo, dist. 2. q. 2. reprehendit istam distinctionem, videlicet quod sit aliqua propositio per se nola in se, vel in nobis, tamen paulo post eam acceptat in eadem quaestione.

Solutio, dicas propositionem esse per se notam, scilicet in se et in nobis, posse dupliciter intelligi : Primo, aliquae sunt propositiones per se notae ex solo conceptu confuso terminorum ut ista, linea est longitudo, sed non omnes, quia non illa, scilicet linea est species quantitatis continuae, et hujus differentia est, quia ex conceptu confuso terminorum primae potest evidenter sciri veritas secundae ; unde istae non sunt per se nolae : Homo est substantia ;homo est corpus, quia possunt probari peruiam priorem propositionem, scilicet quod animal. Unde propositio mediata et confusa potest esse per se nota in scientia subalternata. Aliquae sunt propositiones per se notae ex terminis distincte conceptis, ut ista propositio : Deus est trinus et unus, in nobis est utique per se nota ex terminis confuse conceptis, sed intellectui beatifico haec propositio est per se nota ex terminis distincte conceptis, quod patet, nam cujus termini distincte concipiuntur, et illud distincte concipitur ; sed termini istius propositionis : Deus est trinus et unus, dislincte concipiuntur ab rnlellectu beatifico: ergo haec propositio est per se nota ex terminis distincte conceptis intellectui beatifico.

XXXVIII.

Scotus in 1. d. 2. 1. dicit quod compositum est corruptibile per incompossibile positivum, vel privativum ; sed hujus oppositum habet in 2. d. 19. in 3. d. 2. in 4. d. 44. q. 1. et d. 49. in maleria.de dotibus corporum.

Solutio, dicas dictum Doctoris habere veritatem in compositis, et non in simplicibus sive spiritualibus. Dices, Scotus in 2. d. 14. q. 1. dicit quod compositum ex materia et forma, dato quod non habeat contrarium vincens, est tamen corruptibile ab extrinseco, eo quod habet materiam, qua res potest esse, et non esse, et patet 7. Metaph. et idem habet in 2. d. 19. et in 3. d. 20. et in 4. d. 44. q. 1. et d. 49. in materia de dotibus corporum Beatorum ; ergo tale incorruptibile, et ab extrinseco potest desinere esse, et non tantum per incompossibile positivum vel privativum. Secundo, Angelus et anima possunt non esse, et non per incompossibile positivum vel privativum ; ergo non possunt desinere esse ab intrinseco. Tertio, materia prima potest non esse, et tamen non per incompossibile positivum vel privativum ; ergo non est corruptibilis ab intrinseco, vel ab extrinseco, ut dicit Doctor.

Dicas ad primam rationem, quod

Scotus per incompossibile intellexit formam oppositam seu disparatam incompossibilem in eadem parte materiae, et ideo compositum non habens contrarium vincens,adhuc est corruptibile per incompossibile, scilicet ex forma incompossibili in eadem parte materiae ; et tale est incompossibile positivum. Incompossibile privativum est tenebrae respectu lucis, et sic dicas quod compositum tale non habens contrarium vincens, corrumpitur ratione appetitus materiae appetentis aliam formam incompossibilem formae, quam habet. Ad secundam dicas, negando Angelum esse corruptibilem, et similiter de anima. Ad tertiam, neges materiam in via Philosophi posse desinere esse.

XXXIX.

Scotus in 1, q. quodlibelali, vult vitam intellectivam esse de formali ratione essentiae divinae, et clarius in dist. 35. Report. hujus oppositum videtur habere in primo, dist. 16. ubi dicit intellectualitatem esse modum intrinsecum essentiae divinae.

Solutio, dicas quod ista se habent per ordinem : Primo essentiae, et essentialia. Secundo, modi intrinseci. Tertio, attributa ; erat ergo intentio Doctoris probare intellectualitatem non esse attributum, et ut hoc faceret, sibi sufficiebat eam removere a tertio loco, et collocare eam in priore loco, et ideo dixit ipsam esse modum intrinsecum, ut ex hoc excludat eam ab attributis non tamen ejus praeseferebat opinio intellectualitatem esse modum intrinsecum, quoniam paulo ante comparavit intellectualitatem rationali ; sed manifestum est rationale non esse modum intrinsecum ipsi homini, sed esse de formali ratione ejusdem ; ita pariter dicendum est de intellectualitate.